カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 702-716

[702]
Ab initio usque ad «Plenitudinem temporis»,Cf Gal 4,4. missio coniuncta Verbi et Spiritus Patris occulta manet, sed ea operatur. Spiritus Dei tempus praeparat Messiae, et ambo, quin adhuc plene sint revelati, iam promissi sunt ut exspectentur et accipiantur cum Eorum fiat manifestatio. Hac de causa, Ecclesia cum Vetus legit Testamentum,Cf 2 Cor 3,14. scrutaturCf Io 5,39.46. id quod Spiritus «qui locutus est per Prophetas»,Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150. nobis de Christo dicere intendit.
Verbo «prophetae», fides Ecclesiae hic intelligit omnes illos quos Spiritus Sanctus inspiravit in viva annuntiatione et in Libris Sanctis redigendis tam Veteris quam Novi Testamenti. Traditio Iudaica distinguit Legem (quinque primos libros seu Pentateuchum), Prophetas (libros quos historicos et propheticos dicimus) et Scripta (praecipue libros sapientiales et Psalmos).Cf Lc 24,44.
[703]
Verbum Dei et Eius Afflatus in origine sunt exsistentiae et vitae omnis creaturae:Cf Ps 33,6; 104,30; Gn 1,2; 2,7; Eccle 3,20-21; Ez 37,10.
« Spiritui Sancto convenit regnare, sanctificare et animare creationem, quia Ipse Deus est Patri et Verbo consubstantialis [..]. Deus cum sit, robur praebet omnibus creaturis easque custodit in Patre et in Filio ».Officium Horarum Byzantinum. Matutinum pro die Dominica modi secundi, Antiphonae 1 et 2: Paraklêtikês (Romae 1885) p. 107.
[704]
«Quantum ad hominem, Ipse illum Suis manibus [id est, Filio et Spiritu Sancto] plasmavit [...] et super carnem plasmatam designavit Suam propriam formam ita ut etiam id quod visibile esset, formam portaret divinam».Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Demonstratio praedicationis apostolicae, 11: SC 62, 48-49.
[705]
Homo, a peccato et a morte deformatus, manet «ad imaginem Dei», ad imaginem Filii, sed «eget gloria Dei»,Cf Rom 3,23. «similitudine» privatus. Promissio Abrahae facta Oeconomiam inaugurat salutis, ad cuius finem Ipse Filius assumet «imaginem»Cf Io 1,14; Phil 2,7. eamque restaurabit in «similitudinem» cum Patre, ei restituens gloriam, Spiritum «vivificantem».
[706]
Contra omnem humanam spem, Deus Abrahae promittit descendentiam tamquam fructum fidei et virtutis Spiritus Sancti.Cf Gn 18,1-15; Lc 1,26-38.54-55; Io 1,12-13; Rom 4,16-21. In illa omnes nationes benedicentur terrae.Cf Gn 12,3. Haec descendentia erit ChristusCf Gal 3,16. in quo effusio Sancti Spiritus efficiet congregationem in unum filiorum Dei qui erant dispersi.Cf Io 11,52. Se iuramento obligans,Cf Lc 1,73. Deus iam ad Filii Sui dilecti donum Se obligatCf Gn 22,17-18; Rom 8,32; Io 3,16. necnon ad donum Spiritus Promissionis qui Redemptionem praeparat populi quem Deus Sibi acquisivit.Cf Eph 1,13-14; Gal 3,14.
[707]
Theophaniae (manifestationes Dei), inde a Patriarchis usque ad Moysen, et inde a Iosue usque ad visiones quae magnorum Prophetarum inaugurant missionem, iter illuminant Promissionis. Traditio christiana semper agnovit Verbum Dei in his Theophaniis Se praebere videndum et audiendum, in Sancti Spiritus nube revelatum simul et «obumbratum».
[708]
Haec Dei paedagogia speciatim in dono Legis apparet.Cf Ex 19-20; Dt 1-11; 29-30. Lex data est tamquam "paedagogus" ut populum ad Christum ducat.Cf Gal 3,24. Sed eius impotentia ut hominem «similitudine» divina privatum salvet, et augmentata cognitio quam de peccato praebet,Cf Rom 3,20. Spiritus Sancti suscitant desiderium. Psalmorum gemitus id testantur.
[709]
Lex, signum Promissionis et Foederis, cor et institutiones populi ex fide Abrahae orti regere debuisset. «Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, [...] eritis mihi regnum sacerdotum et gens sancta» (Ex 19,5-6).Cf 1 Pe 2,9. Sed, post David, Israel tentationi succubuit constituendi regnum sicut aliae nationes. Regnum, autem, obiectum Promissionis David factaeCf 2 Sam 7; Ps 89; Lc 1,32-33. opus erit Spiritus Sancti; id ad pauperes pertinebit secundum Spiritum.
[710]
Oblivio Legis et infidelitas relate ad Foedus ad mortem ducunt: exilium apparenter promissionum est casus, de facto arcana Dei salvatoris fidelitas et initium promissae restaurationis, sed secundum Spiritum. Oportebat populum Dei hanc pati purificationem;Cf Lc 24,26. Exilium iam umbram crucis in consilio Dei portat, et reliquiae pauperum quae ex illo redeunt, quaedam sunt figura inter illas maxime perlucidas Ecclesiae.
[711]
«Ecce ego facio nova» (Is 43,19): duae lineae adumbrantur propheticae, altera ad exspectationem ducens Messiae, altera ad Spiritum novum annuntiandum, ambae in parvas convergunt «reliquias», in populum pauperum,Cf Soph 2,3. qui in spe «consolationem Israel» et «redemptionem Ierusalem» exspectat (Lc 2,25.38).
Supra vidimus quomodo Iesus prophetias ad Eum attinentes adimplevit. Hic ad illas circumscribimur in quibus magis inter Messiam Eiusque Spiritum apparet relatio.
[712]
Lineamenta vultus Messiae exspectati manifestari incipiunt in Libro EmmanuelisCf Is 6-12. (cum «Isaias [...] vidit gloriam» Christi: Io 12,41), speciatim in Is 11,1-2:
« Et egredietur virga de stirpe Iesse,
et flos de radice eius ascendet:
et requiescet super eum Spiritus Domini:
spiritus sapientiae et intellectus,
spiritus consilii et fortitudinis,
spiritus scientiae et timoris Domini ».
[713]
Messiae lineamenta praecipue in canticis Servi revelantur.Cf Is 42,1-9; Mt 12,18-21; Io 1,32-34, atque etiam Is 49,16; Mt 3,17; Lc 2,32, et denique Is 50,4-10 et 52,13-15; 53,12. Haec cantica sensum annuntiant passionis Iesu, et sic modum denotant, quo Ipse Spiritum Sanctum effundet ut multitudinem vivificet: non ab extra, sed nostram amplectens «formam servi» (Phil 2,7). Super Se nostram sumens mortem, nobis proprium Suum vitae Spiritum potest communicare.
[714]
Hac de causa, Christus annuntiationem Boni Nuntii inaugurat Suum hunc Isaiae faciens locum (Lc 4,18-19):Cf Is 61,1-2.
« Spiritus Domini super me;
propter quod unxit me
evangelizare pauperibus,
misit me praedicare captivis remissionem
et caecis visum,
dimittere confractos in remissione,
praedicare annum Domini acceptum ».
[715]
Textus prophetici directe ad missionem Spiritus Sancti spectantes sunt oracula in quibus Deus ad cor loquitur populi Sui in Promissionis sermone cum tenore amoris et fidelitatis,Cf Ez 11,19; 36,25-28; 37,1-14; Ier 31,31-34; Il 3,1-5. cuius sanctus Petrus adimpletionem proclamabit mane Pentecostes.Cf Act 2,17-21. Secundum has promissiones, in «ultimis temporibus», Spiritus Domini cor hominum renovabit novam Legem sculpens in illis; Ipse dispersos et divisos congregabit et reconciliabit populos; creationem transformabit primam ibique Deus cum hominibus habitabit in pace.
[716]
Populus «pauperum»,Cf Soph 2,3; Ps 22,27; 34,3; Is 49,13; 61,1; etc. humilium et mitium qui plene consiliis arcanis Dei sui se deserunt, illorum qui iustitiam exspectant non ab hominibus, sed a Messia, magnum denique est opus occultum Spiritus Sancti, tempore promissionum perdurante, ad Adventum Christi praeparandum. Valor eorum cordis, purificati et illuminati a Spiritu in Psalmis exprimitur. In his pauperibus, Spiritus Domino «plebem perfectam» praeparat.Cf Lc 1,17.