カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 703-704

[703]
Verbum Dei et Eius Afflatus in origine sunt exsistentiae et vitae omnis creaturae:55
« Spiritui Sancto convenit regnare, sanctificare et animare creationem, quia Ipse Deus est Patri et Verbo consubstantialis [..]. Deus cum sit, robur praebet omnibus creaturis easque custodit in Patre et in Filio ».56
[704]
«Quantum ad hominem, Ipse illum Suis manibus [id est, Filio et Spiritu Sancto] plasmavit [...] et super carnem plasmatam designavit Suam propriam formam ita ut etiam id quod visibile esset, formam portaret divinam».57