カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 709-710

[709]
Lex, signum Promissionis et Foederis, cor et institutiones populi ex fide Abrahae orti regere debuisset. «Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, [...] eritis mihi regnum sacerdotum et gens sancta» (Ex 19,5-6).70 Sed, post David, Israel tentationi succubuit constituendi regnum sicut aliae nationes. Regnum, autem, obiectum Promissionis David factae71 opus erit Spiritus Sancti; id ad pauperes pertinebit secundum Spiritum.
[710]
Oblivio Legis et infidelitas relate ad Foedus ad mortem ducunt: exilium apparenter promissionum est casus, de facto arcana Dei salvatoris fidelitas et initium promissae restaurationis, sed secundum Spiritum. Oportebat populum Dei hanc pati purificationem;72 Exilium iam umbram crucis in consilio Dei portat, et reliquiae pauperum quae ex illo redeunt, quaedam sunt figura inter illas maxime perlucidas Ecclesiae.