カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 711-716

[711]
«Ecce ego facio nova» (Is 43,19): duae lineae adumbrantur propheticae, altera ad exspectationem ducens Messiae, altera ad Spiritum novum annuntiandum, ambae in parvas convergunt «reliquias», in populum pauperum,Cf Soph 2,3. qui in spe «consolationem Israel» et «redemptionem Ierusalem» exspectat (Lc 2,25.38).
Supra vidimus quomodo Iesus prophetias ad Eum attinentes adimplevit. Hic ad illas circumscribimur in quibus magis inter Messiam Eiusque Spiritum apparet relatio.
[712]
Lineamenta vultus Messiae exspectati manifestari incipiunt in Libro EmmanuelisCf Is 6-12. (cum «Isaias [...] vidit gloriam» Christi: Io 12,41), speciatim in Is 11,1-2:
« Et egredietur virga de stirpe Iesse,
et flos de radice eius ascendet:
et requiescet super eum Spiritus Domini:
spiritus sapientiae et intellectus,
spiritus consilii et fortitudinis,
spiritus scientiae et timoris Domini ».
[713]
Messiae lineamenta praecipue in canticis Servi revelantur.Cf Is 42,1-9; Mt 12,18-21; Io 1,32-34, atque etiam Is 49,16; Mt 3,17; Lc 2,32, et denique Is 50,4-10 et 52,13-15; 53,12. Haec cantica sensum annuntiant passionis Iesu, et sic modum denotant, quo Ipse Spiritum Sanctum effundet ut multitudinem vivificet: non ab extra, sed nostram amplectens «formam servi» (Phil 2,7). Super Se nostram sumens mortem, nobis proprium Suum vitae Spiritum potest communicare.
[714]
Hac de causa, Christus annuntiationem Boni Nuntii inaugurat Suum hunc Isaiae faciens locum (Lc 4,18-19):Cf Is 61,1-2.
« Spiritus Domini super me;
propter quod unxit me
evangelizare pauperibus,
misit me praedicare captivis remissionem
et caecis visum,
dimittere confractos in remissione,
praedicare annum Domini acceptum ».
[715]
Textus prophetici directe ad missionem Spiritus Sancti spectantes sunt oracula in quibus Deus ad cor loquitur populi Sui in Promissionis sermone cum tenore amoris et fidelitatis,Cf Ez 11,19; 36,25-28; 37,1-14; Ier 31,31-34; Il 3,1-5. cuius sanctus Petrus adimpletionem proclamabit mane Pentecostes.Cf Act 2,17-21. Secundum has promissiones, in «ultimis temporibus», Spiritus Domini cor hominum renovabit novam Legem sculpens in illis; Ipse dispersos et divisos congregabit et reconciliabit populos; creationem transformabit primam ibique Deus cum hominibus habitabit in pace.
[716]
Populus «pauperum»,Cf Soph 2,3; Ps 22,27; 34,3; Is 49,13; 61,1; etc. humilium et mitium qui plene consiliis arcanis Dei sui se deserunt, illorum qui iustitiam exspectant non ab hominibus, sed a Messia, magnum denique est opus occultum Spiritus Sancti, tempore promissionum perdurante, ad Adventum Christi praeparandum. Valor eorum cordis, purificati et illuminati a Spiritu in Psalmis exprimitur. In his pauperibus, Spiritus Domino «plebem perfectam» praeparat.Cf Lc 1,17.