カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 727-730

[727]
Tota Filii et Spiritus Sancti in plenitudine temporis missio in eo continetur quod Filius est Unctus Spiritus Patris inde ab Incarnatione Sua: Iesus est Christus, Messias.
Totum caput secundum Symboli fidei est sub hac luce legendum. Totum Christi opus est missio coniuncta Filii et Spiritus Sancti. Hic solum commemorabitur id quod ad Spiritus Sancti spectat promissionem a Iesu et ad Eius donum a Domino glorificato.
[728]
Iesus Spiritum Sanctum non plene revelat donec Ipse per Suam Mortem Suamque Resurrectionem glorificatus est. Tamen Ipse Eum lente suggerit etiam in Sua doctrina ad turbas, cum revelat carnem Suam cibum pro mundi vita futuram esse.Cf Io 6,27.51.62-63. Etiam Nicodemo,Cf Io 3,5-8. SamaritanaeCf Io 4,10.14.23-24. et illis suggerit qui Tabernaculorum participes sunt festivitatis.Cf Io 7,37-39. Discipulis Suis aperte loquitur occasione orationisCf Lc 11,13. et testimonii quod ipsi debebunt perhibere.Cf Mt 10,19-20.
[729]
Solummodo cum venit Hora in qua Iesus est glorificandus, Ipse Adventum Spiritus Sancti promittit, propterea quod Eius Mors et Resurrectio adimpletio erunt Promissionis Patribus factae:Cf Io 14,16-17.26; 15,26; 16,7-15; 17,26. Spiritus veritatis, alius Paráclito ad orationem Iesu donabitur a Patre; Ipse a Patre mittetur in nomine Iesu; Iesus a Patre Eum mittet, quia Is ex Patre procedit. Spiritus Sanctus veniet, Eum cognoscemus, nobiscum erit pro semper, nobiscum habitabit; nos omnia docebit et nobis revocabit in memoriam omnia quae Iesus dixit Ipsique reddet testimonium; Is nos ducet in omnem veritatem Christumque glorificabit. Relate ad mundum, eum confundet in materia peccati, iustitiae et iudicii.
[730]
Tandem Hora Iesu advenit:Cf Io 13,1; 17,1. Iesus spiritum Suum in manus tradit PatrisCf Lc 23,46; Io 19,30. tum cum in quo per Mortem Suam victor est mortis, ita ut «suscitatus [...] a mortuis per gloriam Patris» (Rom 6,4), mox Spiritum Sanctum donet «insufflans» super discipulos Suos.Cf Io 20,22. Inde ab hac Hora, missio Christi et Spiritus fit missio Ecclesiae: «Sicut misit me Pater, et ego mitto vos» (Io 20,21).Cf Mt 28,19; Lc 24,47-48; Act 1,8.