カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 731-741

[731]
Die Pentecostes (ad finem septem hebdomadarum Paschalium), Pascha Christi in effusione Spiritus Sancti adimpletur qui manifestatur, datur et communicatur tamquam Persona divina: Christus Dominus de plenitudine Sua abundanter Spiritum effundit.Cf Act 2,33-36.
[732]
Hac die, Sanctissima Trinitas plene revelatur. Post hanc diem, Regnum a Christo nuntiatum illis aperitur qui in Eum credunt: in humilitate carnis et in fide iam Sanctissimae Trinitatis participant communionem. Spiritus Sanctus, per Suum Adventum, qui non cessat, mundum introducit in «tempora novissima», tempus Ecclesiae, Regnum iam hereditate possessum, sed nondum consummatum:
« Vidimus verum Lumen, Spiritum recepimus caelestem, veram fidem invenimus: Trinitatem adoramus indivisibilem quia Ipsa nos salvavit ».Officium Horarum Byzantinum. Vespertinum in die Pentecostes, Sticherum 4: Pentekostárion (Romae 1884) p. 390.
[733]
«Deus caritas est» (1 Io 4,8.16) et caritas primum est donum, quod cetera continet omnia. Haec caritas «diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis» (Rom 5,5).
[734]
Quia per peccatum mortui sumus vel saltem vulnerati, primus effectus doni caritatis remissio nostrorum est peccatorum. «Communicatio Sancti Spiritus» (2 Cor 13,13) in Ecclesia baptizatos restituit ad similitudinem divinam per peccatum amissam.
[735]
Tunc Ipse «arrabonem» seu «primitias» nostrae praebet hereditatis:Cf Rom 8,23; 2 Cor 1,22. vitam ipsam Sanctissimae Trinitatis quae diligere est «sicut Ipse dilexit nos».Cf 1 Io 4,11-12. Hic amor (caritas de qua 1 Cor 13) principium est vitae novae in Christo, possibilis effectae quia accepimus «virtutem superveniente Spiritu Sancto» (Act 1,8).
[736]
Per hanc Spiritus virtutem possunt filii Dei fructum ferre. Ille qui nos in veram inseruit Vitem, nos ferre faciet Spiritus fructum qui «est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia» (Gal 5,22-23). Spiritus est vita nostra; quo magis nosmetipsos abnegamus,Cf Mt 16,24-26. eo magis Spiritus facit ut etiam operaremur.Cf Gal 5,25.
« Per Spiritum Sanctum datur in paradisum restitutio, ad Regnum caelorum ascensus, in adoptionem filiorum reditus: datur fiducia Deum appellandi Patrem suum, consortem fieri gratiae Christi, filium lucis appellari, aeternae gloriae participem esse ».Sanctus Basilius Magnus, Liber de Spiritu Sancto, 15, 36: SC 17bis, 370 (PG 32, 132).
[737]
Missio Christi et Spiritus Sancti in Ecclesia adimpletur, corpore Christi et templo Spiritus Sancti. Haec missio coniuncta sociat exinde Christi fideles communioni Eius cum Patre in Spiritu Sancto: Spiritus homines praeparat, eos gratia Sua praevenit ut eos ad Christum trahat. Ipse eis Dominum manifestat resuscitatum, Eiusdem verbum eis revocat in memoriam eisque aperit spiritum ad intelligentiam Mortis et Resurrectionis Eius. Ipse eis mysterium Christi praesens reddit, maxime in Eucharistia, ut eos reconciliet eosque in communionem ponat cum Deo, ut eos faciat «multum afferre fructum».Cf Io 15,5.8.16.
[738]
Sic Ecclesiae missio illi Christi et Spiritus Sancti non additur, sed eius est sacramentum: illa, cum toto esse suo et in omnibus suis membris, mittitur ut mysterium communionis Sanctissimae Trinitatis annuntiet et testetur, in actum ducat et propaget (hoc erit obiectum sequentis articuli):
« Dicemus rursus, nos omnes, accepto uno et Eodem Spiritu, Sancto nimirum, commisceri quodammodo et inter nos, et cum Deo. Licet enim multi seorsim simus, et in unoquoque nostrum Christus Spiritum Patris ac Suum inhabitare faciat, unus tamen est ac indivisibilis, qui spiritus invicem distinctos [...] in unitatem colligit per Seipsum et omnes velut unum quid cerni facit in Seipso. Quemadmodum enim sanctae carnis [Christi] virtus concorporales reddit eos in quibus est, eodem, opinor, modo unus in omnibus indivisibilis inhabitans Dei Spiritus, ad unitatem spiritalem omnes cogit ».Sanctus Cyrillus Alexandrinus, Commentarius in Iohannem, 11, 11: PG 74, 561.
[739]
Quia Spiritus Sanctus est Christi Unctio, Christus, Caput corporis, Eum effundit in membra Sua ut ea nutriat, sanet, in eorum mutuis functionibus ordinet, vivificet, mittat ad testificandum, Suae societ oblationi ad Patrem Suaeque intercessioni pro universo mundo. Per Ecclesiae sacramenta, Christus membris corporis Sui Suum Spiritum communicat Sanctum et Sanctificatorem (hoc obiectum erit secundae partis Catechismi).
[740]
Haec «mirabilia Dei», in sacramentis Ecclesiae oblata credentibus, suos ferunt fructus in vita nova in Christo secundum Spiritum (hoc obiectum erit tertiae Catechismi partis).
[741]
«Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet nescimus, sed Ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus» (Rom 8,26). Spiritus Sanctus, artifex operum Dei, orationis est Magister (hoc erit obiectum quartae partis Catechismi).