カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 751-757

[751]
Verbum «Ecclesia» [«ekklesia,», «ek-kalein», vocare ex] «convocationem» significat. Congregationem denotat populi,124 generatim indolis religiosae. Hoc verbum frequenter a Vetere Testamento graeco adhibetur pro congregatione populi electi ante Deum, praecipue pro congregatione Sinai ubi Israel Legem accepit et a Deo tamquam Eius populus sanctus constitutus est.125 Se «Ecclesiam» appellans, prima communitas eorum qui in Christum credebant, huius congregationis se agnoscebat heredem. In ea Deus populum Suum ex omnibus terrae «convocat» finibus. Verbum Kyriaké, ex quo Church, Kirche derivantur, significat «illam quae ad Dominum pertinet».
[752]
In sermone christiano, verbum «Ecclesia» congregationem denotat liturgicam,126 sed etiam communitatem localem127 et totam communitatem universalem credentium.128 Hae tres significationes de facto sunt inseparabiles. «Ecclesia» est populus quem Deus congregat ex mundo universo. Ipsa in communitatibus exsistit localibus et tamquam congregatio liturgica, praecipue eucharistica, ducitur in rem. Ex verbo et ex corpore vivit Christi et sic ipsa corpus Christi fit.
[753]
In sacra Scriptura, multitudinem invenimus imaginum et figurarum quae inter se connectuntur, per quas Revelatio de Ecclesiae mysterio loquitur inexhauribili. Imagines ex Vetere Testamento desumptae variationes constituunt eiusdem ideae illis subiacentis, ideae «populi Dei». In Novo Testamento,129 omnes hae imagines novum inveniunt centrum eo quod Christus «Caput» fit huius populi,130 qui exinde corpus est Eius. Circa hoc centrum imagines glomerantur «sive a vita pastorali vel ab agricultura, sive ab aedificatione aut etiam a familia et sponsalibus desumptae».131
[754]
«Est enim Ecclesia ovile, cuius ostium unicum et necessarium Christus est.132 Est etiam grex, cuius Ipse Deus pastorem Se fore praenuntiavit,133 et cuius oves, etsi a pastoribus humanis gubernantur, indesinenter tamen deducuntur et nutriuntur ab Ipso Christo, bono Pastore Principeque pastorum,134 qui vitam Suam dedit pro ovibus135».136
[755]
«Est Ecclesia agricultura seu ager Dei.137 In illo agro crescit antiqua oliva, cuius radix sancta fuerunt Patriarchae, et in qua Iudaeorum et gentium reconciliatio facta est et fiet.138 Ipsa plantata est a caelesti Agricola tamquam vinea electa.139 Vitis vera Christus est, vitam et fecunditatem tribuens palmitibus, scilicet nobis, qui per Ecclesiam in Ipso manemus, et sine quo nihil possumus facere140».141
[756]
«Saepius quoque Ecclesia dicitur aedificatio Dei.142 Dominus Ipse Se comparavit lapidi, quem reprobaverunt aedificantes, sed qui factus est in caput anguli (Mt 21,42 et par; Act 4,11; 1 Pe 2,7; Ps 118,22). Super illud fundamentum Ecclesia ab Apostolis exstruitur,143 ab eoque firmitatem et cohaesionem accipit. Quae constructio variis appellationibus decoratur: domus Dei,144 in qua nempe habitat Eius familia, habitaculum Dei in Spiritu,145 tabernaculum Dei cum hominibus,146 et praesertim templum sanctum, quod in lapideis sanctuariis repraesentatum a sanctis Patribus laudatur, et in liturgia non immerito assimilatur Civitati sanctae, novae Ierusalem. In ipsa enim tamquam lapides vivi his in terris aedificamur.147 Quam sanctam Civitatem Ioannes contemplatur, in renovatione mundi descendentem de caelis a Deo, "paratam sicut sponsam ornatam viro suo" (Apc 21,1-2)».148
[757]
«Ecclesia etiam, "quae sursum est Ierusalem" et "Mater nostra" appellatur (Gal 4,26);149 describitur ut Sponsa immaculata Agni immaculati,150 quam Christus "dilexit, et Seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret" (Eph 5,25-26), quam Sibi Foedere indissolubili sociavit et indesinenter "nutrit et fovet" (Eph 5,29)».151