カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 751-780

[751]
Verbum «Ecclesia» [«ekklesia,», «ek-kalein», vocare ex] «convocationem» significat. Congregationem denotat populi,Cf Act 19,39. generatim indolis religiosae. Hoc verbum frequenter a Vetere Testamento graeco adhibetur pro congregatione populi electi ante Deum, praecipue pro congregatione Sinai ubi Israel Legem accepit et a Deo tamquam Eius populus sanctus constitutus est.Cf Ex 19. Se «Ecclesiam» appellans, prima communitas eorum qui in Christum credebant, huius congregationis se agnoscebat heredem. In ea Deus populum Suum ex omnibus terrae «convocat» finibus. Verbum Kyriaké, ex quo Church, Kirche derivantur, significat «illam quae ad Dominum pertinet».
[752]
In sermone christiano, verbum «Ecclesia» congregationem denotat liturgicam,Cf 1 Cor 11,18; 14,19.28.34-35. sed etiam communitatem localemCf 1 Cor 1,2; 16,1. et totam communitatem universalem credentium.Cf 1 Cor 15,9; Gal 1,13; Phil 3,6. Hae tres significationes de facto sunt inseparabiles. «Ecclesia» est populus quem Deus congregat ex mundo universo. Ipsa in communitatibus exsistit localibus et tamquam congregatio liturgica, praecipue eucharistica, ducitur in rem. Ex verbo et ex corpore vivit Christi et sic ipsa corpus Christi fit.
[753]
In sacra Scriptura, multitudinem invenimus imaginum et figurarum quae inter se connectuntur, per quas Revelatio de Ecclesiae mysterio loquitur inexhauribili. Imagines ex Vetere Testamento desumptae variationes constituunt eiusdem ideae illis subiacentis, ideae «populi Dei». In Novo Testamento,Cf Eph 1,22; Col 1,18. omnes hae imagines novum inveniunt centrum eo quod Christus «Caput» fit huius populi,Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS 57 (1965) 13. qui exinde corpus est Eius. Circa hoc centrum imagines glomerantur «sive a vita pastorali vel ab agricultura, sive ab aedificatione aut etiam a familia et sponsalibus desumptae».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 6: AAS 57 (1965) 8.
[754]
«Est enim Ecclesia ovile, cuius ostium unicum et necessarium Christus est.Cf Io 10,1-10. Est etiam grex, cuius Ipse Deus pastorem Se fore praenuntiavit,Cf Is 40,11; Ez 34,11-31. et cuius oves, etsi a pastoribus humanis gubernantur, indesinenter tamen deducuntur et nutriuntur ab Ipso Christo, bono Pastore Principeque pastorum,Cf Io 10,11; 1 Pe 5,4, qui vitam Suam dedit pro ovibusCf Io 10,11-15.».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 6: AAS 57 (1965) 8.
[755]
«Est Ecclesia agricultura seu ager Dei.Cf 1 Cor 3,9. In illo agro crescit antiqua oliva, cuius radix sancta fuerunt Patriarchae, et in qua Iudaeorum et gentium reconciliatio facta est et fiet.Cf Rom 11,13-26. Ipsa plantata est a caelesti Agricola tamquam vinea electa.Cf Mt 21,33-43 et par.; Is 5,1-7. Vitis vera Christus est, vitam et fecunditatem tribuens palmitibus, scilicet nobis, qui per Ecclesiam in Ipso manemus, et sine quo nihil possumus facereCf Io 15,1-5».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 6: AAS 57 (1965) 8.
[756]
«Saepius quoque Ecclesia dicitur aedificatio Dei.Cf 1 Cor 3,9. Dominus Ipse Se comparavit lapidi, quem reprobaverunt aedificantes, sed qui factus est in caput anguli (Mt 21,42 et par; Act 4,11; 1 Pe 2,7; Ps 118,22). Super illud fundamentum Ecclesia ab Apostolis exstruitur,Cf 1 Cor 3,11. ab eoque firmitatem et cohaesionem accipit. Quae constructio variis appellationibus decoratur: domus Dei,Cf 1 Tim 3,15. in qua nempe habitat Eius familia, habitaculum Dei in Spiritu,Cf Eph 2,19-22. tabernaculum Dei cum hominibus,Cf Apc 21,3. et praesertim templum sanctum, quod in lapideis sanctuariis repraesentatum a sanctis Patribus laudatur, et in liturgia non immerito assimilatur Civitati sanctae, novae Ierusalem. In ipsa enim tamquam lapides vivi his in terris aedificamur.Cf 1 Pe 2,5. Quam sanctam Civitatem Ioannes contemplatur, in renovatione mundi descendentem de caelis a Deo, "paratam sicut sponsam ornatam viro suo" (Apc 21,1-2)».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 6: AAS 57 (1965) 8-9.
[757]
«Ecclesia etiam, "quae sursum est Ierusalem" et "Mater nostra" appellatur (Gal 4,26);Cf Apc 12,17. describitur ut Sponsa immaculata Agni immaculati,Cf Apc 19,7; 21,2.9; 22,17. quam Christus "dilexit, et Seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret" (Eph 5,25-26), quam Sibi Foedere indissolubili sociavit et indesinenter "nutrit et fovet" (Eph 5,29)».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 6: AAS 57 (1965) 9.
[758]
Ad mysterium Ecclesiae scrutandum, oportet imprimis eius originem in consilio meditari Sanctissimae Trinitatis et eius progressivam in historia effectionem.
[759]
«Aeternus Pater, liberrimo et arcano sapientiae ac bonitatis Suae consilio, mundum universum creavit, homines ad participandam vitam divinam elevare decrevit», ad quam omnes homines in Filio Suo appellat. «Credentes autem in Christum convocare statuit in sancta Ecclesia». Haec «familia Dei» constituitur et in rem gradatim ducitur per historiae humanae gressus secundum Patris dispositiones: revera, Ecclesia «iam ab origine mundi praefigurata, in historia populi Israel ac Foedere antiquo mirabiliter praeparata, in novissimis temporibus constituta, effuso Spiritu est manifestata, et in fine saeculorum gloriose consummabitur».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 2: AAS 57 (1965) 5-6.
[760]
«Mundus propter hanc [Ecclesiam] creatus est», dicebant christiani priorum temporum.Hermas, Pastor, 8, 1 (Visio 2, 4, 1): SC 53, 96; cf Aristides, Apologia, 16, 7: BP 11, 125; Sanctus Iustinus, Apologia, 2, 7: CA 1, 216-218 (PG 6, 456). Deus mundum creavit intuitu communionis in vita Sua divina, communionis quae efficitur per «convocationem» hominum in Christum, et haec «convocatio» Ecclesia est. Ecclesia finis est omnium,Cf Sanctus Epiphanius, Panarion, 1, 1, 5, Haereses 2, 4: GCS 25, 174 (PG 41, 181). et ipsae dolorosae vicissitudines, sicut angelorum lapsus et hominis peccatum, permissae a Deo non fuerunt nisi ut occasio et medium ad totam Eius brachii extendendam virtutem, totam mensuram amoris quem mundo praebere volebat:
« Quemadmodum enim Eius voluntas est opus, et id mundus nominatur; ita etiam Eius propositum est hominum salus, et id vocatum est Ecclesia ».Clemens Alexandrinus, Paedagogus, 1, 6, 27, 2: GCS 12, 106 (PG 8, 281).
[761]
Populi Dei congregatio incipit ab instante in quo peccatum communionem hominum cum Deo hominumque inter se destruit. Ecclesiae congregatio est quasi reactio Dei ad chaos a peccato provocatum. Haec readunatio secreto in sinu omnium efficitur populorum: «In omni gente, qui timet [...] [Deum] et operatur iustitiam, acceptus est Illi» (Act 10,35).Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS 57 (1965) 12; Ibid., 13: AAS 57 (1965) 17-18; Ibid., 16: AAS 57 (1965) 20.
[762]
Remota praeparatio congregationis populi Dei incipit cum vocatione Abraham, cui Deus promittit eum patrem populi magni futurum esse.Cf Gn 12,2; 15,5-6. Praeparatio immediata cum electione incipit Israel, tamquam populi Dei.Cf Ex 19,5-6; Dt 7,6. Per suam electionem, Israel futurae congregationis omnium gentium debet esse signum.Cf Is 2,2-5; Mich 4,1-4. Sed iam Prophetae accusant Israel quod Foedus ruperit et se in modum meretricis gesserit.Cf Os 1; Is 1,2-4; Ier 2; etc. Foedus Novum annuntiant et aeternum.Cf Ier 31,31-34; Is 55,3. «Quod Foedus Novum Christus instituit».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS 57 (1965) 13.
[763]
Ad Filium pertinet, in plenitudine temporum, consilium salutis Patris Sui ad effectum adducere: haec est Eius «missionis» ratio.Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS 57 (1965) 6; Id., Decr. Ad gentes, 3: AAS 58 (1966) 949. «Dominus enim Iesus Ecclesiae Suae initium fecit praedicando faustum nuntium, Adventum scilicet Regni Dei a saeculis in Scripturis promissi».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS 57 (1965) 7. Ad voluntatem Patris implendam, Christus Regnum caelorum inauguravit in terris. Ecclesia est «Regnum Christi iam praesens in mysterio».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS 57 (1965) 6.
[764]
«Hoc vero Regnum in verbo, operibus et praesentia Christi hominibus elucescit».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS 57 (1965) 7. Iesu accipere verbum est «Regnum ipsum suscipere».Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS 57 (1965) 7. Germen et initium Regni sunt «pusillus grex» (Lc 12,32) eorum ad quos Iesus circa Se convocandos venit et quorum Ipse est Pastor.Cf Mt 10,16; 26,31; Io 10,1-21. Illi veram Iesu constituunt familiam.Cf Mt 12,49. Illos quos Ipse circa Se congregavit, novum docuit «modum agendi», sed etiam propriam orationem.Cf Mt 5-6.
[765]
Dominus Iesus Suam communitatem instruxit structura quae usque ad plenam Regni permanebit adimpletionem. Electio habetur imprimis Duodecim cum Petro tamquam eorum duce.Cf Mc 3,14-15. Ii, duodecim Israel repraesentantes tribus,Cf Mt 19,28; Lc 22,30. petrae sunt fundamenti novae Ierusalem.Cf Apc 21,12-14. DuodecimCf Mc 6,7. aliique discipuliCf Lc 10,1-2. missionem participant Christi, potestatem Eius, sed etiam Eius sortem.Cf Mt 10,25; Io 15,20. Omnibus his actibus, Christus Suam Ecclesiam praeparat et aedificat.
[766]
Sed Ecclesia praecipue nata est ex dono totali Christi pro nostra salute, in Eucharistiae institutione anticipato et in cruce deducto in rem. «Exordium et incrementum [Ecclesiae] significantur sanguine et aqua ex aperto latere Iesu crucifixi exeunti».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS 57 (1965) 6. «Nam de latere Christi in cruce dormientis ortum est totius Ecclesiae mirabile sacramentum».Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 5: AAS 56 (1964) 99. Sicut Eva de latere Adami formata est, sic Ecclesia est nata de corde transfixo Cristi in cruce mortui.Cf Sanctus Ambrosius, Expositio evangelii secundum Lucam, 2, 85-89: CCL 14, 69-72 (PL 15, 1666-1668).
[767]
«Opere autem consummato, quod Pater Filio commisit in terra faciendum, missus est Spiritus Sanctus die Pentecostes, ut Ecclesiam iugiter sanctificaret».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 4: AAS 57 (1965) 6. Tunc «Ecclesia coram multitudine publice manifestata est, [et] diffusio Evangelii inter gentes per praedicationem exordium sumpsit».Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 4: AAS 58 (1966) 950. Ecclesia, quia omnium hominum ad salutem est «convocatio», sua ipsa natura, est missionalis, missa a Christo ad omnes nationes ut ex illis faciat discipulos.Cf Mt 28,19-20; Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 2: AAS 58 (1966) 948; Ibid., 5-6: AAS 58 (1966) 951-955.
[768]
Spiritus Sanctus «Ecclesiam [...] diversis donis hierarchicis et charismaticis instruit ac dirigit»,Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 4: AAS 57 (1965) 7. ut suam efficiat missionem. «Unde Ecclesia, donis sui Fundatoris instructa fideliterque Eiusdem praecepta caritatis, humilitatis et abnegationis servans, missionem accipit Regnum Christi et Dei annuntiandi et in omnibus gentibus instaurandi, huiusque Regni in terris germen et initium constituit».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS 57 (1965) 8.
[769]
«Ecclesia [...] nonnisi in gloria caelesti consummabitur»,Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 53. in Adventu Christi glorioso. Usque ad talem diem, «inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit Ecclesia».Sanctus Augustinus, De civitate Dei, 18, 51: CSEL 402, 354 (PL 41, 614); cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57 (1965) 12. Hic in terris se scit in exilio esse, peregrinantem a Domino,Cf 2 Cor 5,6; Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 6: AAS 57 (1965) 9. et ad plenum Regni Adventum adspirat, ad horam qua «cum Rege suo in gloria coniungetur».Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS 57 (1965) 8. Ecclesiae consummatio et per eam illa mundi in gloria non fiet sine magnis probationibus. Tunc solummodo «omnes iusti inde ab Adam, "ab Abel iusto usque ad ultimum electum" in Ecclesia universali apud Patrem congregabuntur».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 2: AAS 57 (1965) 6.
[770]
Ecclesia est in historia, sed eam simul transcendit. «Mens fide tantummodo illustrata»Catechismus Romanus, 1, 10, 20: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 117. potest in eius realitate visibili realitatem quamdam spiritualem perspicere quae vitam portat divinam.
[771]
«Unicus mediator Christus Ecclesiam Suam sanctam, fidei, spei et caritatis communitatem his in terris ut compaginem visibilem constituit et indesinenter sustentat, qua veritatem et gratiam ad omnes diffundit». Ecclesia est simul:
— « societas [...] organis hierarchicis instructa et mysticum Christi corpus »;
— « coetus adspectabilis et communitas spiritualis »;
— « Ecclesia terrestris et Ecclesia caelestibus bonis ditata ».

Hae dimensiones simul «unam realitatem complexam efformant, quae humano et divino coalescit elemento».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57 (1965) 11.
Ecclesiae « proprium est esse humanam simul ac divinam, visibilem invisibilibus praeditam, actione ferventem et contemplationi vacantem, in mundo praesentem et tamen peregrinam; et ita quidem ut in ea quod humanum est ordinetur ad divinum eique subordinetur, quod visibile ad invisibile, quod actionis ad contemplationem, et quod praesens ad futuram civitatem quam inquirimus ».Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 2: AAS 56 (1964) 98.
« O humilitas! O sublimitas! Et tabernaculum Cedar, et sanctuarium Dei; et terrenum tabernaculum et caeleste palatium; et domus lutea et aula regia; et corpus mortis et templum lucis; et despectio denique superbis, et sponsa Christi. Nigra sum, sed formosa, filiae Ierusalem: quam etsi labor et dolor longi exsilii decolorat, species tamen caelestis exornat ».Sanctus Bernardus Claraevallensis, In Canticum sermo, 27, 7, 14: Opera, ed. J. Leclercq-C.H. Talbot-H. Rochais, v. 1 (Romae 1957) p. 191.
[772]
In Ecclesia, Christus Suum proprium mysterium tamquam scopum consilii Dei adimplet et revelat: «recapitulare omnia in Christo» (Eph 1,10). Sanctus Paulus unionem sponsalem Christi et Ecclesiae «mysterium [...] magnum» appellat (Eph 5,32). Ecclesia quia Christo tamquam Sponso est unita suo,Cf Eph 5,25-27. fit etiam ipsa mysterium.Cf Eph 3,9-11. Sanctus Paulus in ea mysterium contemplans exclamat: «Christus in vobis, spes gloriae» (Col 1,27).
[773]
In Ecclesia, haec hominum communio cum Deo per caritatem quae «numquam excidit» (1 Cor 13,8), finis est qui ordinat quiquid in ea medium est sacramentale huic connexum mundo qui praeterit.Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 53. Ecclesiae «compago tota ad membrorum in Christo sanctimoniam dirigitur. Porro secundum "mysterium magnum" illa diiudicatur sanctitas, ubi Sponsi dono respondet Sponsa proprio amoris dono».Ioannes Paulus II, Ep. ap. Mulieris dignitatem, 27: AAS 80 (1988) 1718. Maria nos omnes praecedit in sanctitate quae mysterium est Ecclesiae, quatenus Sponsa est non habens maculam aut rugam.Cf Eph 5,27. Hac de causa, «mariana ratio Ecclesiae petrinam praecedit rationem».Ioannes Paulus II, Ep. ap. Mulieris dignitatem, 27: AAS 80 (1988) 1718, nota 55.
[774]
Verbum graecum mysterion duobus vocabulis in linguam latinam versum est: mysterium et sacramentum. In ulteriore interpretatione, vocabulum sacramentum magis visibile exprimit signum realitatis occultae salutis, quam vocabulum mysterium denotat. Hoc sensu, Christus Ipse mysterium est salutis: «non est enim aliud Dei mysterium nisi Christus».Sanctus Augustinus, Epistula 187, 11, 34: CSEL 57, 113 (PL 33, 845). Opus salvificum Eius humanitatis sanctae et sanctificantis sacramentum est salutis, quod manifestatur et operatur in Ecclesiae sacramentis (quae Ecclesiae Orientales etiam «sancta mysteria» appellant). Septem sacramenta signa sunt et instrumenta per quae Spiritus Sanctus gratiam effundit Christi qui est Caput, in Ecclesiam quae corpus est Eius. Ecclesia ergo invisibilem continet et communicat gratiam quam ipsa significat. Hoc sensu analogico, ipsa appellatur «sacramentum».
[775]
Ecclesia est «in Christo veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis»:Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 1: AAS 57 (1965) 5. sacramentum esse intimae unionis hominum cum Deo: talis est primus Ecclesiae scopus. Quia communio inter homines in unione cum Deo radicatur, Ecclesia est etiam sacramentum unitatis generis humani. In ea, haec unitas iam incepit, quia homines congregat «ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis» (Apc 7,9); Ecclesia simul est «signum et instrumentum» plenae effectionis huius unitatis quae adhuc advenire debet.
[776]
Tamquam sacramentum, Ecclesia instrumentum est Christi. «Ab Eo etiam ut instrumentum Redemptionis omnium adsumitur»,Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS 57 (1965) 13. «universale salutis sacramentum»Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 53. per quod Christus «mysterium amoris Dei erga homines manifestat simul et operatur».Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 45: AAS 58 (1966) 1066. Ea «est consilium visibile amoris Dei erga genus humanum»,Paulus VI, Allocutio ad Sacri Collegii Cardinalium Patres (22 iunii 1973): AAS 65 (1973) 391. quod vult «ut universum genus humanum unum populum efformet Dei, in unum corpus coalescat Christi, in unum coaedificetur templum Spiritus Sancti».Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 7: AAS 58 (1966) 956; cf Id., Const. dogm. Lumen gentium, 17: AAS 57 (1965) 20-21.
[777]
Verbum «Ecclesia» «convocationem» significat. Congregationem denotat eorum quos Verbum Dei convocat ut populum Dei efforment et qui, Christi corpore nutriti, fiunt ipsi corpus Christi.
[778]
Ecclesia simul via est et scopus consilii Dei: in creatione praefigurata, in Vetere Foedere praeparata, verbis et actionibus fundata Iesu Christi, in rem ducta a cruce Eius redemptrice ab Eiusque Resurrectione, est tamquam mysterium salutis ab effusione Spiritus Sancti manifestata. Ipsa consummabitur in gloria caelesti tamquam congregatio omnium qui redempti sunt de terra.Cf Apc 14,4.
[779]
Ecclesia simul visibilis est et spiritualis, societas hierarchica et corpus Christi mysticum. Ipsa est una, duplice formata elemento humano et divino. Ibi est eius mysterium quod sola fide potest accipi.
[780]
Ecclesia est in hoc mundo sacramentum salutis, signum et instrumentum communionis Dei et hominum.