カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 758-769

[758]
Ad mysterium Ecclesiae scrutandum, oportet imprimis eius originem in consilio meditari Sanctissimae Trinitatis et eius progressivam in historia effectionem.
[759]
«Aeternus Pater, liberrimo et arcano sapientiae ac bonitatis Suae consilio, mundum universum creavit, homines ad participandam vitam divinam elevare decrevit», ad quam omnes homines in Filio Suo appellat. «Credentes autem in Christum convocare statuit in sancta Ecclesia». Haec «familia Dei» constituitur et in rem gradatim ducitur per historiae humanae gressus secundum Patris dispositiones: revera, Ecclesia «iam ab origine mundi praefigurata, in historia populi Israel ac Foedere antiquo mirabiliter praeparata, in novissimis temporibus constituta, effuso Spiritu est manifestata, et in fine saeculorum gloriose consummabitur».152
[760]
«Mundus propter hanc [Ecclesiam] creatus est», dicebant christiani priorum temporum.153 Deus mundum creavit intuitu communionis in vita Sua divina, communionis quae efficitur per «convocationem» hominum in Christum, et haec «convocatio» Ecclesia est. Ecclesia finis est omnium,154 et ipsae dolorosae vicissitudines, sicut angelorum lapsus et hominis peccatum, permissae a Deo non fuerunt nisi ut occasio et medium ad totam Eius brachii extendendam virtutem, totam mensuram amoris quem mundo praebere volebat:
« Quemadmodum enim Eius voluntas est opus, et id mundus nominatur; ita etiam Eius propositum est hominum salus, et id vocatum est Ecclesia ».155
[761]
Populi Dei congregatio incipit ab instante in quo peccatum communionem hominum cum Deo hominumque inter se destruit. Ecclesiae congregatio est quasi reactio Dei ad chaos a peccato provocatum. Haec readunatio secreto in sinu omnium efficitur populorum: «In omni gente, qui timet [...] [Deum] et operatur iustitiam, acceptus est Illi» (Act 10,35).156
[762]
Remota praeparatio congregationis populi Dei incipit cum vocatione Abraham, cui Deus promittit eum patrem populi magni futurum esse.157 Praeparatio immediata cum electione incipit Israel, tamquam populi Dei.158 Per suam electionem, Israel futurae congregationis omnium gentium debet esse signum.159 Sed iam Prophetae accusant Israel quod Foedus ruperit et se in modum meretricis gesserit.160 Foedus Novum annuntiant et aeternum.161 «Quod Foedus Novum Christus instituit».162
[763]
Ad Filium pertinet, in plenitudine temporum, consilium salutis Patris Sui ad effectum adducere: haec est Eius «missionis» ratio.163 «Dominus enim Iesus Ecclesiae Suae initium fecit praedicando faustum nuntium, Adventum scilicet Regni Dei a saeculis in Scripturis promissi».164 Ad voluntatem Patris implendam, Christus Regnum caelorum inauguravit in terris. Ecclesia est «Regnum Christi iam praesens in mysterio».165
[764]
«Hoc vero Regnum in verbo, operibus et praesentia Christi hominibus elucescit».166 Iesu accipere verbum est «Regnum ipsum suscipere».167 Germen et initium Regni sunt «pusillus grex» (Lc 12,32) eorum ad quos Iesus circa Se convocandos venit et quorum Ipse est Pastor.168 Illi veram Iesu constituunt familiam.169 Illos quos Ipse circa Se congregavit, novum docuit «modum agendi», sed etiam propriam orationem.170
[765]
Dominus Iesus Suam communitatem instruxit structura quae usque ad plenam Regni permanebit adimpletionem. Electio habetur imprimis Duodecim cum Petro tamquam eorum duce.171 Ii, duodecim Israel repraesentantes tribus,172 petrae sunt fundamenti novae Ierusalem.173 Duodecim174 aliique discipuli175 missionem participant Christi, potestatem Eius, sed etiam Eius sortem.176 Omnibus his actibus, Christus Suam Ecclesiam praeparat et aedificat.
[766]
Sed Ecclesia praecipue nata est ex dono totali Christi pro nostra salute, in Eucharistiae institutione anticipato et in cruce deducto in rem. «Exordium et incrementum [Ecclesiae] significantur sanguine et aqua ex aperto latere Iesu crucifixi exeunti».177 «Nam de latere Christi in cruce dormientis ortum est totius Ecclesiae mirabile sacramentum».178 Sicut Eva de latere Adami formata est, sic Ecclesia est nata de corde transfixo Cristi in cruce mortui.179
[767]
«Opere autem consummato, quod Pater Filio commisit in terra faciendum, missus est Spiritus Sanctus die Pentecostes, ut Ecclesiam iugiter sanctificaret».180 Tunc «Ecclesia coram multitudine publice manifestata est, [et] diffusio Evangelii inter gentes per praedicationem exordium sumpsit».181 Ecclesia, quia omnium hominum ad salutem est «convocatio», sua ipsa natura, est missionalis, missa a Christo ad omnes nationes ut ex illis faciat discipulos.182
[768]
Spiritus Sanctus «Ecclesiam [...] diversis donis hierarchicis et charismaticis instruit ac dirigit»,183 ut suam efficiat missionem. «Unde Ecclesia, donis sui Fundatoris instructa fideliterque Eiusdem praecepta caritatis, humilitatis et abnegationis servans, missionem accipit Regnum Christi et Dei annuntiandi et in omnibus gentibus instaurandi, huiusque Regni in terris germen et initium constituit».184
[769]
«Ecclesia [...] nonnisi in gloria caelesti consummabitur»,185 in Adventu Christi glorioso. Usque ad talem diem, «inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit Ecclesia».186 Hic in terris se scit in exilio esse, peregrinantem a Domino,187 et ad plenum Regni Adventum adspirat, ad horam qua «cum Rege suo in gloria coniungetur».188 Ecclesiae consummatio et per eam illa mundi in gloria non fiet sine magnis probationibus. Tunc solummodo «omnes iusti inde ab Adam, "ab Abel iusto usque ad ultimum electum" in Ecclesia universali apud Patrem congregabuntur».189