カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 77-79

[77]
«Ut autem Evangelium integrum et vivum iugiter in Ecclesia servaretur, Apostoli successores reliquerunt Episcopos, ipsis "suum ipsorum locum magisterii tradentes"».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 7: AAS 58 (1966) 820. Re quidem vera, «praedicatio apostolica, quae in inspiratis libris speciali modo exprimitur, continua successione usque ad consummationem temporum conservari debebat».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS 58 (1966) 820.
[78]
Haec viva transmissio, in Spiritu Sancto peracta, quatenus distincta a sacra Scriptura, licet arcte cum ea coniuncta, Traditio appellatur. Per eam «Ecclesia, in sua doctrina, vita et cultu, perpetuat cunctisque generationibus transmittit omne quod ipsa est, omne quod credit».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS 58 (1966) 821. «Sanctorum Patrum dicta huius Traditionis vivificam testificantur praesentiam, cuius divitiae in praxim vitamque credentis et orantis Ecclesiae transfunduntur».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS 58 (1966) 821.
[79]
Sic communicatio Sui Ipsius, quam Pater per Suum Verbum in Spiritu Sancto effecit, praesens atque activa permanet in Ecclesia: «Deus, qui olim locutus est, sine intermissione cum dilecti Filii Sui Sponsa colloquitur et Spiritus Sanctus, per quem viva vox Evangelii in Ecclesia, et per ipsam in mundo resonat, credentes in omnem veritatem inducit, verbumque Christi in eis abundanter inhabitare facit».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS 58 (1966) 821.