カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 770-776

[770]
Ecclesia est in historia, sed eam simul transcendit. «Mens fide tantummodo illustrata»Catechismus Romanus, 1, 10, 20: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 117. potest in eius realitate visibili realitatem quamdam spiritualem perspicere quae vitam portat divinam.
[771]
«Unicus mediator Christus Ecclesiam Suam sanctam, fidei, spei et caritatis communitatem his in terris ut compaginem visibilem constituit et indesinenter sustentat, qua veritatem et gratiam ad omnes diffundit». Ecclesia est simul:
— « societas [...] organis hierarchicis instructa et mysticum Christi corpus »;
— « coetus adspectabilis et communitas spiritualis »;
— « Ecclesia terrestris et Ecclesia caelestibus bonis ditata ».

Hae dimensiones simul «unam realitatem complexam efformant, quae humano et divino coalescit elemento».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57 (1965) 11.
Ecclesiae « proprium est esse humanam simul ac divinam, visibilem invisibilibus praeditam, actione ferventem et contemplationi vacantem, in mundo praesentem et tamen peregrinam; et ita quidem ut in ea quod humanum est ordinetur ad divinum eique subordinetur, quod visibile ad invisibile, quod actionis ad contemplationem, et quod praesens ad futuram civitatem quam inquirimus ».Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 2: AAS 56 (1964) 98.
« O humilitas! O sublimitas! Et tabernaculum Cedar, et sanctuarium Dei; et terrenum tabernaculum et caeleste palatium; et domus lutea et aula regia; et corpus mortis et templum lucis; et despectio denique superbis, et sponsa Christi. Nigra sum, sed formosa, filiae Ierusalem: quam etsi labor et dolor longi exsilii decolorat, species tamen caelestis exornat ».Sanctus Bernardus Claraevallensis, In Canticum sermo, 27, 7, 14: Opera, ed. J. Leclercq-C.H. Talbot-H. Rochais, v. 1 (Romae 1957) p. 191.
[772]
In Ecclesia, Christus Suum proprium mysterium tamquam scopum consilii Dei adimplet et revelat: «recapitulare omnia in Christo» (Eph 1,10). Sanctus Paulus unionem sponsalem Christi et Ecclesiae «mysterium [...] magnum» appellat (Eph 5,32). Ecclesia quia Christo tamquam Sponso est unita suo,Cf Eph 5,25-27. fit etiam ipsa mysterium.Cf Eph 3,9-11. Sanctus Paulus in ea mysterium contemplans exclamat: «Christus in vobis, spes gloriae» (Col 1,27).
[773]
In Ecclesia, haec hominum communio cum Deo per caritatem quae «numquam excidit» (1 Cor 13,8), finis est qui ordinat quiquid in ea medium est sacramentale huic connexum mundo qui praeterit.Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 53. Ecclesiae «compago tota ad membrorum in Christo sanctimoniam dirigitur. Porro secundum "mysterium magnum" illa diiudicatur sanctitas, ubi Sponsi dono respondet Sponsa proprio amoris dono».Ioannes Paulus II, Ep. ap. Mulieris dignitatem, 27: AAS 80 (1988) 1718. Maria nos omnes praecedit in sanctitate quae mysterium est Ecclesiae, quatenus Sponsa est non habens maculam aut rugam.Cf Eph 5,27. Hac de causa, «mariana ratio Ecclesiae petrinam praecedit rationem».Ioannes Paulus II, Ep. ap. Mulieris dignitatem, 27: AAS 80 (1988) 1718, nota 55.
[774]
Verbum graecum mysterion duobus vocabulis in linguam latinam versum est: mysterium et sacramentum. In ulteriore interpretatione, vocabulum sacramentum magis visibile exprimit signum realitatis occultae salutis, quam vocabulum mysterium denotat. Hoc sensu, Christus Ipse mysterium est salutis: «non est enim aliud Dei mysterium nisi Christus».Sanctus Augustinus, Epistula 187, 11, 34: CSEL 57, 113 (PL 33, 845). Opus salvificum Eius humanitatis sanctae et sanctificantis sacramentum est salutis, quod manifestatur et operatur in Ecclesiae sacramentis (quae Ecclesiae Orientales etiam «sancta mysteria» appellant). Septem sacramenta signa sunt et instrumenta per quae Spiritus Sanctus gratiam effundit Christi qui est Caput, in Ecclesiam quae corpus est Eius. Ecclesia ergo invisibilem continet et communicat gratiam quam ipsa significat. Hoc sensu analogico, ipsa appellatur «sacramentum».
[775]
Ecclesia est «in Christo veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis»:Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 1: AAS 57 (1965) 5. sacramentum esse intimae unionis hominum cum Deo: talis est primus Ecclesiae scopus. Quia communio inter homines in unione cum Deo radicatur, Ecclesia est etiam sacramentum unitatis generis humani. In ea, haec unitas iam incepit, quia homines congregat «ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis» (Apc 7,9); Ecclesia simul est «signum et instrumentum» plenae effectionis huius unitatis quae adhuc advenire debet.
[776]
Tamquam sacramentum, Ecclesia instrumentum est Christi. «Ab Eo etiam ut instrumentum Redemptionis omnium adsumitur»,Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS 57 (1965) 13. «universale salutis sacramentum»Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 53. per quod Christus «mysterium amoris Dei erga homines manifestat simul et operatur».Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 45: AAS 58 (1966) 1066. Ea «est consilium visibile amoris Dei erga genus humanum»,Paulus VI, Allocutio ad Sacri Collegii Cardinalium Patres (22 iunii 1973): AAS 65 (1973) 391. quod vult «ut universum genus humanum unum populum efformet Dei, in unum corpus coalescat Christi, in unum coaedificetur templum Spiritus Sancti».Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 7: AAS 58 (1966) 956; cf Id., Const. dogm. Lumen gentium, 17: AAS 57 (1965) 20-21.