カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 777-780

[777]
Verbum «Ecclesia» «convocationem» significat. Congregationem denotat eorum quos Verbum Dei convocat ut populum Dei efforment et qui, Christi corpore nutriti, fiunt ipsi corpus Christi.
[778]
Ecclesia simul via est et scopus consilii Dei: in creatione praefigurata, in Vetere Foedere praeparata, verbis et actionibus fundata Iesu Christi, in rem ducta a cruce Eius redemptrice ab Eiusque Resurrectione, est tamquam mysterium salutis ab effusione Spiritus Sancti manifestata. Ipsa consummabitur in gloria caelesti tamquam congregatio omnium qui redempti sunt de terra.207
[779]
Ecclesia simul visibilis est et spiritualis, societas hierarchica et corpus Christi mysticum. Ipsa est una, duplice formata elemento humano et divino. Ibi est eius mysterium quod sola fide potest accipi.
[780]
Ecclesia est in hoc mundo sacramentum salutis, signum et instrumentum communionis Dei et hominum.