カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 781-786

[781]
«In omni quidem tempore et in omni gente Deo acceptus est quicumque timet Eum et operatur iustitiam. Placuit tamen Deo homines non singulatim, quavis mutua connexione seclusa, sanctificare et salvare, sed eos in populum constituere, qui in veritate Ipsum agnosceret Ipsique sancte serviret. Plebem igitur Israeliticam Sibi in populum elegit, quocum Foedus instituit et quem gradatim instruxit, Sese atque propositum voluntatis Suae in eius historia manifestando eumque Sibi sanctificando. Haec tamen omnia in praeparationem et figuram contigerunt Foederis illius Novi et perfecti, in Christo feriendi [...]. Quod Foedus Novum Christus instituit, Novum scilicet Testamentum in Suo sanguine, ex Iudaeis ac gentibus plebem vocans, quae non secundum carnem sed in Spiritu ad unitatem coalesceret».208
[782]
Populus Dei peculiaritates habet quae illum nitide ab omnibus historiae coetibus religiosis, ethnicis, politicis vel culturalibus distinguunt:
— Populus est Dei: Deus ad nullum populum pertinet tamquam proprius. Sed Ipse Sibi populum acquisivit ex illis qui prius populus non erant: « genus electum, regale sacerdotium, gens sancta » (1 Pe 2,9).
— Huius populi membrum aliquis fit non per physicam nativitatem, sed per nativitatem « desuper », « ex aqua et Spiritu » (Io 3,3-5), id est, per fidem in Christum et per Baptismum.
— Hic populus habet ut Caput Iesum Christum (Unctum, Messiam): quia eadem Unctio, Spiritus Sanctus, ex Capite fluit in corpus, hoc est « populus messianicus ».
— « Habet pro conditione dignitatem libertatemque filiorum Dei, in quorum cordibus Spiritus Sanctus sicut in templo inhabitat ».209
— « Habet pro lege mandatum novum diligendi sicut Ipse Christus dilexit nos ».210 Haec est Lex « nova » Spiritus Sancti.211
— Eius missio est, ut sal sit terrae et lux mundi.212 « Pro toto [...] genere humano firmissimum est germen unitatis, spei et salutis ».213
— Eius tandem finis est « Regnum Dei, ab Ipso Deo in terris inchoatum, ulterius dilatandum, donec in fine saeculorum ab Ipso etiam consummetur ».214
[783]
Iesum Christum Pater Spiritu Sancto unxit atque «Sacerdotem, Prophetam et Regem» constituit. Universus populus Dei haec tria munera Christi participat et responsabilitates missionis fert et servitii quae ex illis derivantur.215
[784]
Cum quis populum Dei per fidem ingreditur et per Baptismum, participationem recipit in huius populi vocatione unica: in eius vocatione sacerdotali: «Christus Dominus, Pontifex ex hominibus assumptus novum populum "fecit regnum et sacerdotes Deo et Patri Suo". Baptizati enim, per regenerationem et Spiritus Sancti unctionem consecrantur in domum spiritualem et sacerdotium sanctum».216
[785]
«Populus Dei sanctus de munere quoque prophetico Christi participat». Praecipue per supernaturalem fidei sensum, qui proprius est populi universi, laicorum et hierarchiae, cum ille «semel traditae sanctis fidei indefectibiliter adhaeret»217 eiusque profundius penetrat intelligentiam et testis fit Christi in medio mundi huius.
[786]
Populus denique Dei de munere regali participat Christi. Christus Suum regium exercet principatum omnes homines per Suam Mortem et Resurrectionem ad Se trahens.218 Christus, Rex et Dominus universi mundi, factus est omnium servus, quatenus «non venit ministrari sed ministrare et dare animam Suam Redemptionem pro multis» (Mt 20,28). Pro christiano, Illi «servire, regnare est»;219 Ecclesia praesertim «in pauperibus et patientibus imaginem Fundatoris sui pauperis et patientis agnoscit».220 Populus Dei suam «regalem dignitatem» ducit in rem, secundum hanc vivens vocationem serviendi cum Christo.
« Omnes enim in Christo regeneratos, crucis signum efficit reges, Spiritus Sancti unctio consecrat sacerdotes, ut praeter istam specialem nostri ministerii servitutem universi spiritales et rationabiles christiani agnoscant se regii generis et sacerdotalis officii esse consortes. Quid enim tam regium quam subditum Deo animum corporis sui esse rectorem? Et quid tam sacerdotale quam vovere Domino conscientiam puram, et immaculatas pietatis hostias de altari cordis offerre? ».221