結果 782
— Populus est Dei: Deus ad nullum populum pertinet tamquam proprius. Sed Ipse Sibi populum acquisivit ex illis qui prius populus non erant: « genus electum, regale sacerdotium, gens sancta » (1 Pe 2,9).
— Huius populi membrum aliquis fit non per physicam nativitatem, sed per nativitatem « desuper », « ex aqua et Spiritu » (Io 3,3-5), id est, per fidem in Christum et per Baptismum.
— Hic populus habet ut Caput Iesum Christum (Unctum, Messiam): quia eadem Unctio, Spiritus Sanctus, ex Capite fluit in corpus, hoc est « populus messianicus ».
— « Habet pro conditione dignitatem libertatemque filiorum Dei, in quorum cordibus Spiritus Sanctus sicut in templo inhabitat ».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS 57 (1965) 13.
— « Habet pro lege mandatum novum diligendi sicut Ipse Christus dilexit nos ».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS 57 (1965) 13; cf Io 13,34. Haec est Lex « nova » Spiritus Sancti.Cf Rom 8,2; Gal 5,25.
— Eius missio est, ut sal sit terrae et lux mundi.Cf Mt 5,13-16. « Pro toto [...] genere humano firmissimum est germen unitatis, spei et salutis ».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS 57 (1965) 13.
— Eius tandem finis est « Regnum Dei, ab Ipso Deo in terris inchoatum, ulterius dilatandum, donec in fine saeculorum ab Ipso etiam consummetur ».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS 57 (1965) 13.