カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 783-786

[783]
Iesum Christum Pater Spiritu Sancto unxit atque «Sacerdotem, Prophetam et Regem» constituit. Universus populus Dei haec tria munera Christi participat et responsabilitates missionis fert et servitii quae ex illis derivantur.Cf Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptor hominis, 18-21: AAS 71 (1979) 301-320.
[784]
Cum quis populum Dei per fidem ingreditur et per Baptismum, participationem recipit in huius populi vocatione unica: in eius vocatione sacerdotali: «Christus Dominus, Pontifex ex hominibus assumptus novum populum "fecit regnum et sacerdotes Deo et Patri Suo". Baptizati enim, per regenerationem et Spiritus Sancti unctionem consecrantur in domum spiritualem et sacerdotium sanctum».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS 57 (1965) 14.
[785]
«Populus Dei sanctus de munere quoque prophetico Christi participat». Praecipue per supernaturalem fidei sensum, qui proprius est populi universi, laicorum et hierarchiae, cum ille «semel traditae sanctis fidei indefectibiliter adhaeret»Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 12: AAS 57 (1965) 16. eiusque profundius penetrat intelligentiam et testis fit Christi in medio mundi huius.
[786]
Populus denique Dei de munere regali participat Christi. Christus Suum regium exercet principatum omnes homines per Suam Mortem et Resurrectionem ad Se trahens.Cf Io 12,32. Christus, Rex et Dominus universi mundi, factus est omnium servus, quatenus «non venit ministrari sed ministrare et dare animam Suam Redemptionem pro multis» (Mt 20,28). Pro christiano, Illi «servire, regnare est»;Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 36: AAS 57 (1965) 41. Ecclesia praesertim «in pauperibus et patientibus imaginem Fundatoris sui pauperis et patientis agnoscit».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57 (1965) 12. Populus Dei suam «regalem dignitatem» ducit in rem, secundum hanc vivens vocationem serviendi cum Christo.
« Omnes enim in Christo regeneratos, crucis signum efficit reges, Spiritus Sancti unctio consecrat sacerdotes, ut praeter istam specialem nostri ministerii servitutem universi spiritales et rationabiles christiani agnoscant se regii generis et sacerdotalis officii esse consortes. Quid enim tam regium quam subditum Deo animum corporis sui esse rectorem? Et quid tam sacerdotale quam vovere Domino conscientiam puram, et immaculatas pietatis hostias de altari cordis offerre? ».Sanctus Leo Magnus, Sermo 4, 1: CCL 138, 16-17 (PL 54, 149).