カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 787-796

[787]
Inde ab initio, Iesus vitae Suae Suos associavit discipulos;Cf Mc 1,16-20; 3,13-19. eis Regni revelavit mysterium;Cf Mt 13,10-17. eos Suae missionis, gaudii SuiCf Lc 10,17-20. et Suarum passionum participes effecit.Cf Lc 22,28-30. Iesus de communione adhuc intimiore loquitur inter Se et eos qui Illum sequentur: «Manete in me, et ego in vobis. [...] Ego sum vitis, vos palmites» (Io 15,4-5). Et communionem annuntiat arcanam et realem inter corpus Suum et nostrum: «Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo» (Io 6,56).
[788]
Iesus, cum visibilis Eius praesentia discipulis Eius sublata est, eos orphanos non reliquit.Cf Io 14,18. Eis promisit Se cum illis usque ad finem temporum esse mansurum.Cf Mt 28,20. Ipse eis Spiritum misit Suum.Cf Io 20,22; Act 2,33. Sic communio cum Iesu quodammodo facta est intensior: «Communicando enim Spiritum Suum, fratres Suos, ex omnibus gentibus convocatos, tamquam corpus Suum mystice constituit».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS 57 (1965) 9.
[789]
Comparatio Ecclesiae cum corpore lumen emittit super nexum intimum inter Ecclesiam et Christum. Ipsa non est solum circa Illum congregata; est in Illo unificata, in corpore Illius. Tres rationes Ecclesiae - corporis Christi modo magis specifico sunt efferendae: unitas omnium membrorum inter se per ipsorum unionem cum Christo; Christus Caput corporis; Ecclesia, Christi Sponsa.
[790]
Credentes qui Verbo Dei respondent et membra corporis Christi fiunt, arcte uniti cum Christo efficiuntur: «In corpore illo vita Christi in credentes diffunditur, qui Christo passo atque glorificato, per sacramenta arcano ac reali modo uniuntur».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS 57 (1965) 9. Hoc speciatim verum est de Baptismo per quem Christi morti et resurrectioni unimur,Cf Rom 6,4-5; 1 Cor 12,13. et de Eucharistia, per quam «de corpore Domini realiter participantes, ad communionem cum Eo et inter nos elevamur».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS 57 (1965) 9.
[791]
Unitas corporis diversitatem non abolet membrorum: «In aedificatione corporis Christi diversitas viget membrorum et officiorum. Unus est Spiritus, qui varia Sua dona, secundum divitias Suas atque ministeriorum necessitates ad Ecclesiae utilitatem dispertit».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS 57 (1965) 10. Unitas corporis mystici inter fideles producit et fovet caritatem: «Unde si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive si unum membrum honoratur, congaudent omnia membra».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS 57 (1965) 10. Unitas denique corporis Christi de omnibus humanis divisionibus est victrix: «Quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum induistis: non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu» (Gal 3,27-28).
[792]
Christus «est Caput corporis Ecclesiae» (Col 1,18). Ipse Principium creationis est et Redemptionis. Elevatus in gloriam Patris, est «in omnibus Ipse primatum tenens» (Col 1,18), praecipue in Ecclesia per quam Ipse Regnum Suum extendit super omnia.
[793]
Ipse nos Paschati unit Suo: omnia membra eniti debent ut Ipsi similia fiant «donec formetur Christus» in eis (Gal 4,19). «Quapropter in vitae Eius mysteria adsumimur, [...] Eius passionibus tamquam corpus Capiti consociamur, Ei compatientes, ut cum Eo conglorificemur».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS 57 (1965) 10.
[794]
Ipse nostro providet augmento:Cf Col 2,19. Christus, ut nos in Se, Caput nostrum,Cf Eph 4,11-16. crescere faciat, disponit in corpore Suo, in Ecclesia, dona et ministeria per quae nos mutuo in salutis via adiuvamus.
[795]
Christus et Ecclesia sunt igitur «Christus totus». Ecclesia est cum Christo una. Sancti huius unitatis sunt valde vivide conscii:
« Ergo gratulemur et agamus gratias, non solum nos christianos factos esse, sed Christum. Intelligitis, fratres, gratiam Dei super nos Capitis? Admiramini, gaudete, Christus facti sumus. Si enim Caput Ille, nos membra; totus homo, Ille et nos. [...] Plenitudo ergo Christi, Caput et membra. Quid est Caput et membra? Christus et Ecclesia ».Sanctus Augustinus, In Iohannis evangelium tractatus, 21, 8: CCL 36, 216-217 (PL 35, 1568).
« Redemptor noster unam Se personam cum sancta Ecclesia quam assumpsit, exhibuit ».Sanctus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, Praefatio, 6, 14: CCL 143, 19 (PL 75, 525).
« Caput et membra sunt quasi una persona mystica ».Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 48, a. 2, ad 1: Ed. Leon. 11, 464.
Quaedam sanctae Ioannae de Arco ad eius iudices sententia fidem sanctorum Doctorum redigit in synthesin bonumque credentis exprimit sensum: « Et eius est opinio quod totum est unum de Domino nostro et de Ecclesia, et quod de hoc non debet fieri ulla difficultas ».Sancta Ioanna de Arco, Dictum: Procès de condamnation, ed. P. Tisset (Paris 1960) p. 166 (textus gallicus.)
[796]
Unitas Christi et Ecclesiae, Capitis et membrorum corporis, etiam utriusque implicat in relatione personali distinctionem. Haec ratio saepe per sponsi et sponsae exprimitur imaginem. Thema Christi Ecclesiae Sponsi a Prophetis praeparatum est et a Ioanne Baptista annuntiatum.Cf Io 3,29. Dominus Se Ipsum denotat tamquam «Sponsum» (Mc 2,19).Cf Mt 22,1-14; 25,1-13. Apostolus Ecclesiam praesentat et unumquemque fidelem, Eius corporis membrum, tamquam Sponsam Christo Domino «desponsatam» ut cum Illo unus sit Spiritus.Cf 1 Cor 6,15-17; 2 Cor 11,2. Illa Sponsa est immaculata Agni immmaculati,Cf Apc 22,17; Eph 1,4; 5,27. quam Christus dilexit, pro qua Se tradidit «ut illam sanctificaret» (Eph 5,26), quam Ipse Sibi Foedere sociavit aeterno, et cuius, tamquam proprii corporis Sui, curam sumere non desinit.Cf Eph 5,29.
« Fit totus Christus, caput et corpus, et ex multis unus. [...] Sive autem caput loquatur, sive membra loquantur, Christus loquitur: loquitur ex persona capitis, loquitur ex persona corporis. Sed quid dictum est? "Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est; ego, inquit, dico, in Christo et in Ecclesia" (Eph 5,31-32). Et Ipse in Evangelio: "Igitur iam non duo, sed una caro" (Mt 19,6). Nam ut noveritis has duas quodammodo esse personas, et rursus unam copulatione coniugii [...]. "Sponsum" Se dixit ex capite, "sponsam" ex corpore ».Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 74, 4: CCL 39, 1027 (PL 37, 948-949).