カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 792-795

[792]
Christus «est Caput corporis Ecclesiae» (Col 1,18). Ipse Principium creationis est et Redemptionis. Elevatus in gloriam Patris, est «in omnibus Ipse primatum tenens» (Col 1,18), praecipue in Ecclesia per quam Ipse Regnum Suum extendit super omnia.
[793]
Ipse nos Paschati unit Suo: omnia membra eniti debent ut Ipsi similia fiant «donec formetur Christus» in eis (Gal 4,19). «Quapropter in vitae Eius mysteria adsumimur, [...] Eius passionibus tamquam corpus Capiti consociamur, Ei compatientes, ut cum Eo conglorificemur».235
[794]
Ipse nostro providet augmento:236 Christus, ut nos in Se, Caput nostrum,237 crescere faciat, disponit in corpore Suo, in Ecclesia, dona et ministeria per quae nos mutuo in salutis via adiuvamus.
[795]
Christus et Ecclesia sunt igitur «Christus totus». Ecclesia est cum Christo una. Sancti huius unitatis sunt valde vivide conscii:
« Ergo gratulemur et agamus gratias, non solum nos christianos factos esse, sed Christum. Intelligitis, fratres, gratiam Dei super nos Capitis? Admiramini, gaudete, Christus facti sumus. Si enim Caput Ille, nos membra; totus homo, Ille et nos. [...] Plenitudo ergo Christi, Caput et membra. Quid est Caput et membra? Christus et Ecclesia ».238
« Redemptor noster unam Se personam cum sancta Ecclesia quam assumpsit, exhibuit ».239
« Caput et membra sunt quasi una persona mystica ».240
Quaedam sanctae Ioannae de Arco ad eius iudices sententia fidem sanctorum Doctorum redigit in synthesin bonumque credentis exprimit sensum: « Et eius est opinio quod totum est unum de Domino nostro et de Ecclesia, et quod de hoc non debet fieri ulla difficultas ».241