カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 796

[796]
Unitas Christi et Ecclesiae, Capitis et membrorum corporis, etiam utriusque implicat in relatione personali distinctionem. Haec ratio saepe per sponsi et sponsae exprimitur imaginem. Thema Christi Ecclesiae Sponsi a Prophetis praeparatum est et a Ioanne Baptista annuntiatum.242 Dominus Se Ipsum denotat tamquam «Sponsum» (Mc 2,19).243 Apostolus Ecclesiam praesentat et unumquemque fidelem, Eius corporis membrum, tamquam Sponsam Christo Domino «desponsatam» ut cum Illo unus sit Spiritus.244 Illa Sponsa est immaculata Agni immmaculati,245 quam Christus dilexit, pro qua Se tradidit «ut illam sanctificaret» (Eph 5,26), quam Ipse Sibi Foedere sociavit aeterno, et cuius, tamquam proprii corporis Sui, curam sumere non desinit.246
« Fit totus Christus, caput et corpus, et ex multis unus. [...] Sive autem caput loquatur, sive membra loquantur, Christus loquitur: loquitur ex persona capitis, loquitur ex persona corporis. Sed quid dictum est? "Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est; ego, inquit, dico, in Christo et in Ecclesia" (Eph 5,31-32). Et Ipse in Evangelio: "Igitur iam non duo, sed una caro" (Mt 19,6). Nam ut noveritis has duas quodammodo esse personas, et rursus unam copulatione coniugii [...]. "Sponsum" Se dixit ex capite, "sponsam" ex corpore ».247