カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 797-801

[797]
«Quod est spiritus noster, id est anima nostra, ad membra nostra; hoc Spiritus Sanctus ad membra Christi, ad corpus Christi, quod est Ecclesia».248 «Huic autem Christi Spiritui tamquam non adspectabili principio id quoque attribuendum est, ut omnes corporis partes tam inter sese, quam cum excelso Capite suo coniungantur, totus in Capite cum sit, totus in Corpore, totus in singulis membris».249 Spiritus Sanctus Ecclesiam efficit «templum Dei vivi» (2 Cor 6,16).250
« Hoc enim Ecclesiae creditum est Dei munus [...] et in eo deposita est communicatio Christi, id est Spiritus Sanctus, arrha incorruptelae et confirmatio fidei nostrae et scala ascensionis ad Deum. [...] Ubi enim Ecclesia, ibi et Spiritus Dei; et ubi Spiritus Dei, illic Ecclesia et omnis gratia ».251
[798]
Spiritus Sanctus «in omnibus corporis partibus cuiusvis est habendus actionis vitalis ac reapse salutaris principium».252 Ipse multipliciter in totius corporis aedificationem operatur in caritate:253 per Verbum Dei «qui potens est aedificare» (Act 20,32), per Baptisma per quod Ipse corpus efformat Christi;254 per sacramenta quae membris Christi augmentum praebent et sanationem; per Apostolorum gratiam quae inter Eius dona praestat,255 per virtutes quae secundum bonum agere faciunt, per multiplices denique speciales gratias (quae «charismata» appellantur) per quas Ipse fideles «aptos et promptos reddit ad suscipienda varia opera et officia, pro renovatione et ampliore aedificatione Ecclesiae proficua».256
[799]
Charismata, sive extraordinaria sive simplicia et humilia, Spiritus Sancti sunt gratiae quae directe vel indirecte utilitatem habent ecclesialem, quatenus ad Ecclesiae ordinantur aedificationem, ad hominum bonum et ad mundi necessitates.
[800]
Charismata cum gratitudine sunt accipienda ab illo qui ea recipit, sed etiam ab omnibus Ecclesiae membris. Ea sunt revera mirabiles divitiae gratiae pro vitalitate apostolica et pro sanctitate totius corporis Christi; dummodo de donis agatur quae vere a Spiritu Sancto procedunt et modo exerceantur plene impulsibus authenticis Eiusdem Spiritus conformi, id est secundum caritatem, veram charismatum mensuram.257
[801]
Hoc sensu, charismatum discretio apparet semper necessaria. Nullum charisma eximitur de relatione et submissione Pastoribus Ecclesiae. Eis «speciatim competit, non Spiritum extinguere, sed omnia probare et quod bonum est tenere»,258 ut omnia charismata in sua diversitate et complementaritate «ad utilitatem» (1 Cor 12,7) cooperentur.259