カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 80-83

[80]
«Sacra Traditio ergo et sacra Scriptura arcte inter se connectuntur atque communicant. Nam ambae, ex eadem divina scaturigine promanantes, in unum quodammodo coalescunt et in eundem finem tendunt».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 9: AAS 58 (1966) 821. Utraque praesens efficit in Ecclesia et fecundum mysterium Christi, qui Se cum Suis promisit permansurum «omnibus diebus usque ad consummationem saeculi» (Mt 28,20).
[81]
«Sacra Scriptura est locutio Dei quatenus divino afflante Spiritu scripto consignatur».
«Sacra autem Traditio Verbum Dei, a Christo Domino et a Spiritu Sancto Apostolis concreditum, successoribus eorum integre transmittit, ut illud, praelucente Spiritu veritatis, praeconio suo fideliter servent, exponant atque diffundant».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 9: AAS 58 (1966) 821.
[82]
Inde sequitur ut Ecclesia, cui Revelationis transmissio et interpretatio sunt commissae, «certitudinem suam de omnibus revelatis non per solam sacram Scripturam hauriat. Quapropter utraque pari pietatis affectu ac reverentia suscipienda et veneranda est».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 9: AAS 58 (1966) 821.
[83]
Traditio, de qua hic loquimur, ab Apostolis procedit et id transmittit quod ipsi a Iesu doctrina receperunt et exemplo atque quod ipsos Spiritus Sanctus edocuit. Re quidem vera, prima christianorum generatio nondum Novum Testamentum habebat scriptum, ipsumque Novum Testamentum viventis Traditionis processum testatur.
Ab illa «traditiones» theologicae, disciplinares, liturgicae aut ad devotionem pertinentes sunt distinguendae, quae temporis decursu in Ecclesiis localibus natae sunt. Hae sunt particulares formae sub quibus magna Traditio expressiones diversis locis et diversis aetatibus accommodatas recipit. Sub eius luce, Magisterio Ecclesiae duce, possunt hae servari, immutari vel etiam derelinqui.