[802]
キリスト・イエスが「わたしたちのためにご自身をささげられたのは、わたしたちをあらゆる不法からあがない出し、民をご自分のものとして清めるためでした」(テトス2∙14)。
Christus Iesus «dedit Semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni inquitate et mundaret Sibi populum peculiarem» (Tit 2,14).
[803]
「あなたがたは、選ばれた民、王の系統を引く祭司、聖なる国民、神のものとなった民です」(一ペトロ2∙9)。
«Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem» (1 Pe 2,9).
[804]
神の民の一員となるのは、信仰と洗礼とによってです。「すべての人が神の民に属するよう招かれています」260。それは、キリストに結ばれて、「人々がただ一つの神の家族、ただ一つの神の民となるためです」261。
Ingressus in populum Dei per fidem fit et per Baptismum. «Ad novum populum Dei cuncti vocantur homines»,260 ut in Christo «homines unam familiam unumque populum Dei constituant».261
[805]
教会は、キリストのからだです。死んで復活されたキリストは、霊と、秘跡、とくに聖体の秘跡における霊の働きとによって、信じる者の共同体をご自分のからだとなさいます。
Ecclesia corpus est Christi. Per Spiritum Eiusque actionem in sacramentis, praesertim in Eucharistia, Christus mortuus et resuscitatus communitatem credentium constituit tamquam corpus Suum.
[806]
この一つのからだのうちには、多様な肢体と機能とがあります。すべての肢体は互いに結ばれ、とくに、苦しんでいる人、貧しい人、迫害されている人々と結ばれています。
In huius corporis unitate diversitas habetur membrorum et munerum. Omnia membra inter se uniuntur, peculiariter cum illis qui patiuntur, pauperes sunt et persecutione vexati.
[807]
教会は、キリストを頭とするからだです。教会はキリストによって、キリストのうちに、キリストのために生きていますが、キリストは教会とともに、教会の中で生きておられます。
Ecclesia corpus est cuius Christus est Caput: de Ipso, in Ipso et pro Ipso vivit; Ipse cum illa vivit et in illa.
[808]
教会は、キリストの花嫁です。キリストは教会を愛し、ご自分のいのちをささげられました。また、教会をご自分の血によって清め、すべての神の子を生む母となさいました。
Ecclesia Sponsa est Christi: Ipse eam dilexit et tradidit Semetipsum pro ea. Per Suum sanguinem eam purificavit. Eam Matrem fecit fecundam omnium filiorum Dei.
[809]
教会は、聖霊の神殿です。聖霊はいわば神秘体の魂であり、神秘体のいのち、多様性における一致、その豊かなたまもの、およびカリスマの根源です。
Ecclesia templum est Spiritus Sancti. Spiritus est velut corporis mystici anima, principium vitae eius, unitatis in diversitate et divitiarum suorum donorum et charismatum.
[810]
「こうして、全教会は、『父と子と聖霊の一致にかたどって一つに集められた民』であることを示しています」262。
«Sic apparet universa Ecclesia sicuti "de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata"».262