カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 802-810

[802]
Christus Iesus «dedit Semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni inquitate et mundaret Sibi populum peculiarem» (Tit 2,14).
[803]
«Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem» (1 Pe 2,9).
[804]
Ingressus in populum Dei per fidem fit et per Baptismum. «Ad novum populum Dei cuncti vocantur homines»,Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 13: AAS 57 (1965) 17. ut in Christo «homines unam familiam unumque populum Dei constituant».Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 1: AAS 58 (1966) 947.
[805]
Ecclesia corpus est Christi. Per Spiritum Eiusque actionem in sacramentis, praesertim in Eucharistia, Christus mortuus et resuscitatus communitatem credentium constituit tamquam corpus Suum.
[806]
In huius corporis unitate diversitas habetur membrorum et munerum. Omnia membra inter se uniuntur, peculiariter cum illis qui patiuntur, pauperes sunt et persecutione vexati.
[807]
Ecclesia corpus est cuius Christus est Caput: de Ipso, in Ipso et pro Ipso vivit; Ipse cum illa vivit et in illa.
[808]
Ecclesia Sponsa est Christi: Ipse eam dilexit et tradidit Semetipsum pro ea. Per Suum sanguinem eam purificavit. Eam Matrem fecit fecundam omnium filiorum Dei.
[809]
Ecclesia templum est Spiritus Sancti. Spiritus est velut corporis mystici anima, principium vitae eius, unitatis in diversitate et divitiarum suorum donorum et charismatum.
[810]
«Sic apparet universa Ecclesia sicuti "de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata"».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 4: AAS 57 (1965) 7; cf Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione, 23: CCL 3A, 105 (PL 4, 553).