カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 813-822

[813]
Ecclesia una est ratione sui fontis: «Huius mysterii supremum exemplar et principium est in Trinitate Personarum unitas unius Dei Patris et Filii in Spiritu Sancto».Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 2: AAS 57 (1965) 92. Ecclesia una est ratione sui Fundatoris: «Ipse enim Filius incarnatus [...] per crucem Suam omnes homines Deo reconciliavit [...] restituens omnium unitatem in uno populo et uno corpore».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 78: AAS 58 (1966) 1101. Ecclesia una est ratione «animae» suae: «Spiritus Sanctus, qui credentes inhabitat totamque replet atque regit Ecclesiam, miram illam communionem fidelium efficit et tam intime omnes in Christo coniungit, ut Ecclesiae unitatis sit Principium».Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 2: AAS 57 (1965) 91. Ad ipsam ergo essentiam Ecclesiae pertinet ut una sit:
« O miraculum mysticum! Unus quidem est universorum Pater. Unum est etiam Verbum universorum, et Spiritus Sanctus unus, et Ipse est ubique. Una autem sola est Mater Virgo; mihi autem placet eam vocare Ecclesiam ».Clemens Alexandrinus, Paedagogus, 1, 6, 42: GCS 12, 115 (PG 8, 300).
[814]
Haec tamen Ecclesia una, inde ab origine sua, se cum magna praesentat diversitate, quae simul procedit e varietate donorum Dei et e multiplicitate personarum quae illa recipiunt. In populi Dei unitate diversitates congregantur populorum et culturarum. Inter Ecclesiae membra diversitas exsistit donorum, munerum, condicionum et vitae modorum; «in ecclesiastica communione legitime adsunt Ecclesiae particulares, propriis traditionibus fruentes».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 13: AAS 57 (1965) 18. Magnae huius diversitatis divitiae unitati Ecclesiae non opponuntur. Peccatum tamen et eius consequentiarum pondus constanter unitatis dono minantur. Propterea Apostolus hortari debet ad servandam «unitatem spiritus in vinculo pacis» (Eph 4,3).
[815]
Quaenam sunt haec unitatis vincula? Super omnia, caritas quae «est vinculum perfectionis» (Col 3,14). Sed Ecclesiae peregrinantis unitas etiam per visibilia communionis fulcitur vincula:
— per unius fidei Professionem ab Apostolis receptae;
— per communem cultus divini celebrationem, praesertim sacramentorum;
— per apostolicam ope sacramenti Ordinis successionem, quae concordiam familiae Dei sustinet fraternam.Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 2: AAS 57 (1965) 91-92; Id., Const. dogm. Lumen gentium, 14: AAS 57 (1965) 18-19; CIC canon 205.
[816]
«Haec est unica Christi Ecclesia, [...] quam Salvator noster, post Resurrectionem Suam, Petro pascendam tradidit, eique ac ceteris Apostolis diffundendam et regendam commisit [...]. Haec Ecclesia, in hoc mundo ut societas constituta et ordinata, subsistit in Ecclesia catholica, a Successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57 (1965) 11-12.
Decretum de Oecumenismo Concilii Vaticani II explicat: « Per solam enim catholicam Christi Ecclesiam, quae generale auxilium salutis est, omnis salutarium mediorum plenitudo attingi potest. Uni nempe Collegio apostolico cui Petrus praeest credimus Dominum commisisse omnia bona Foederis Novi, ad constituendum unum Christi corpus in terris, cui plene incorporentur oportet omnes, qui ad populum Dei iam aliquo modo pertinent ».Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS 57 (1965) 94.
[817]
De facto, «in hac una et unica Dei Ecclesia iam a primordiis scissurae quaedam exortae sunt, quas ut damnandas graviter vituperat Apostolus; posterioribus vero saeculis ampliores natae sunt dissensiones, et communitates haud exiguae a plena communione Ecclesiae catholicae seiunctae sunt, quandoque non sine hominum utriusque partis culpa».Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS 57 (1965) 92-93. Rupturae quae unitatem vulnerant corporis Christi (distinguuntur haeresis, apostasia et schisma),Cf CIC canon 751. sine hominum peccatis non fiunt:
« Ubi peccata sunt, ibi est multitudo, ibi schismata, ibi haereses, ibi dissensiones; ubi autem virtus, ibi singularitas, ibi unio, ex quo omnium credentium erat cor unum et anima una ».Origenes, In Ezechielem homilia, 9, 1: SC 352, 296 (PG 13, 732).
[818]
Illi qui hodie in communitatibus ortis ex talibus rupturis nascuntur «et fide Christi imbuuntur, de separationis peccato argui nequeunt, eosque fraterna reverentia et dilectione amplectitur Ecclesia catholica. [...] Iustificati ex fide in Baptismate, Christo incorporantur, ideoque christiano nomine iure decorantur et a filiis Ecclesiae catholicae ut fratres in Domino merito agnoscuntur».Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS 57 (1965) 93.
[819]
Praeterea, «elementa plura sanctificationis et veritatis»Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57 (1965) 12. extra visibiles Ecclesiae catholicae limites exsistunt: «Verbum Dei scriptum, vita gratiae, fides, spes et caritas, aliaque interiora Spiritus Sancti dona ac visibilia elementa».Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS 57 (1965) 93; cf Id., Const. dogm. Lumen gentium, 15: AAS 57 (1965) 19. Christi Spiritus his Ecclesiis et communitatibus utitur ecclesialibus tamquam salutis mediis quorum virtus ex gratiae et veritatis procedit plenitudine quam Christus Ecclesiae catholicae commisit. Haec omnia bona proveniunt a Christo et ad Illum ducuntCf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS 57 (1965) 93. atque ex semetipsis «ad unitatem catholicam»Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57 (1965) 12. vocant.
[820]
Unitatem, «quam Christus ab initio Ecclesiae Suae largitus est, [...] inamissibilem in Ecclesia catholica subsistere credimus et usque ad consummationem saeculi in dies crescere speramus».Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 4: AAS 57 (1965) 95. Christus Suae Ecclesiae donum unitatis semper praebet, sed Ecclesia semper orare et adlaborare debet ad conservandam, fulciendam et perficiendam unitatem quam pro illa Christus vult. Hac de causa, Ipse Iesus in hora Suae passionis Patrem oravit, et orare non desinit, pro Suorum discipulorum unitate: «...ut omnes unum sint, sicut Tu, Pater, in me et ego in Te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut mundus credat quia Tu me misisti» (Io 17,21). Optatum unitatem omnium christianorum restaurandi Christi est donum et Spiritus Sancti vocatio.Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 1: AAS 57 (1965) 90-91.
[821]
Ut huic adaequate respondeatur, requiruntur:
— permanens Ecclesiae renovatio in maiore fidelitate ad eius vocationem. Haec renovatio vis est motus unitatem versus;Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 6: AAS 57 (1965) 96-97.
— cordis conversio ut singuli « secundum Evangelium vitam degere studeant »,Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 7: AAS 57 (1965) 97. quia membrorum infidelitas Christi dono divisionum est causa;
— oratio in communi, quia « cordis conversio vitaeque sanctitas, una cum privatis et publicis supplicationibus pro christianorum unitate, tamquam anima totius motus oecumenici existimandae sunt et merito oecumenismus spiritualis nuncupari possunt »;Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 8: AAS 57 (1965) 98.
— mutua fraterna cognitio;Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 9: AAS 57 (1965) 98.
— oecumenica institutio fidelium et speciatim sacerdotum;Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 10: AAS 57 (1965) 99.
— dialogus inter theologos et conventus inter christianos diversarum Ecclesiarum et communitatum;Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 4: AAS 57 (1965) 94; Ibid., 9: AAS 57 (1965) 98; Ibid., 11: AAS 57 (1965) 99.
— cooperatio inter christianos in diversis servitii hominum campis.Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 12: AAS 57 (1965) 99-100.
[822]
«Ad totam Ecclesiam sollicitudo unionis instaurandae spectat, tam ad fideles quam ad Pastores».Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 5: AAS 57 (1965) 96. Sed oportet nos esse conscios «hoc sanctum propositum reconciliandi christianos omnes in unitate unius unicaeque Ecclesiae Christi humanas vires et dotes excedere». Hac de causa, nostram spem reponimus totam «in oratione Christi pro Ecclesia, in amore Patris erga nos, in virtute Spiritus Sancti».Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 24: AAS 57 (1965) 107.