カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 820-821

[820]
Unitatem, «quam Christus ab initio Ecclesiae Suae largitus est, [...] inamissibilem in Ecclesia catholica subsistere credimus et usque ad consummationem saeculi in dies crescere speramus».283 Christus Suae Ecclesiae donum unitatis semper praebet, sed Ecclesia semper orare et adlaborare debet ad conservandam, fulciendam et perficiendam unitatem quam pro illa Christus vult. Hac de causa, Ipse Iesus in hora Suae passionis Patrem oravit, et orare non desinit, pro Suorum discipulorum unitate: «...ut omnes unum sint, sicut Tu, Pater, in me et ego in Te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut mundus credat quia Tu me misisti» (Io 17,21). Optatum unitatem omnium christianorum restaurandi Christi est donum et Spiritus Sancti vocatio.284
[821]
Ut huic adaequate respondeatur, requiruntur:
— permanens Ecclesiae renovatio in maiore fidelitate ad eius vocationem. Haec renovatio vis est motus unitatem versus;285
— cordis conversio ut singuli « secundum Evangelium vitam degere studeant »,286 quia membrorum infidelitas Christi dono divisionum est causa;
— oratio in communi, quia « cordis conversio vitaeque sanctitas, una cum privatis et publicis supplicationibus pro christianorum unitate, tamquam anima totius motus oecumenici existimandae sunt et merito oecumenismus spiritualis nuncupari possunt »;287
— mutua fraterna cognitio;288
— oecumenica institutio fidelium et speciatim sacerdotum;289
— dialogus inter theologos et conventus inter christianos diversarum Ecclesiarum et communitatum;290
— cooperatio inter christianos in diversis servitii hominum campis.291