カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 830-831

[830]
Verbum «catholica» significat «universalis» sive «secundum totalitatem» sive «secundum integritatem». Ecclesia est catholica duplici sensu:
Est catholica quia in ea Christus est praesens. «Ubi fuerit Christus Iesus, ibi catholica est Ecclesia».312 In ea Christi corporis, eius Capiti uniti, subsistit plenitudo,313 id quod implicat eam ex Illo recipere «plenitudinem mediorum salutis»314 ab Ipso volitorum: rectae et completae fidei confessionem, vitam sacramentalem integram atque ordinatum in successione apostolica ministerium. Hoc sensu fundamentali, Ecclesia die Pentecostes erat catholica,315 et ipsa id semper erit usque ad diem Parusiae.
[831]
Ea est catholica quia a Christo ad genus humanum mittitur universum:316
« Ad novum populum Dei cuncti vocantur homines. Quapropter hic populus, unus et unicus manens, ad universum mundum et per omnia saecula est dilatandus, ut propositum adimpleatur voluntatis Dei, qui naturam humanam in initio condidit unam, filiosque Suos, qui erant dispersi, in unum tandem congregare statuit. [...] Hic universalitatis character, qui populum Dei condecorat, Ipsius Domini donum est, quo catholica Ecclesia efficaciter et perpetuo tendit ad recapitulandam totam humanitatem cum omnibus bonis eius, sub Capite Christo, in unitate Spiritus Eius ».317