カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 830-856

[830]
Verbum «catholica» significat «universalis» sive «secundum totalitatem» sive «secundum integritatem». Ecclesia est catholica duplici sensu:
Est catholica quia in ea Christus est praesens. «Ubi fuerit Christus Iesus, ibi catholica est Ecclesia».Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Smyrnaeos 8, 2: SC 10bis, p. 138 (Funk 1, 282). In ea Christi corporis, eius Capiti uniti, subsistit plenitudo,Cf Eph 1,22-23. id quod implicat eam ex Illo recipere «plenitudinem mediorum salutis»Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 6: AAS 58 (1966) 953. ab Ipso volitorum: rectae et completae fidei confessionem, vitam sacramentalem integram atque ordinatum in successione apostolica ministerium. Hoc sensu fundamentali, Ecclesia die Pentecostes erat catholica,Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 4: AAS 58 (1966) 950-951. et ipsa id semper erit usque ad diem Parusiae.
[831]
Ea est catholica quia a Christo ad genus humanum mittitur universum:Cf Mt 28,19.
« Ad novum populum Dei cuncti vocantur homines. Quapropter hic populus, unus et unicus manens, ad universum mundum et per omnia saecula est dilatandus, ut propositum adimpleatur voluntatis Dei, qui naturam humanam in initio condidit unam, filiosque Suos, qui erant dispersi, in unum tandem congregare statuit. [...] Hic universalitatis character, qui populum Dei condecorat, Ipsius Domini donum est, quo catholica Ecclesia efficaciter et perpetuo tendit ad recapitulandam totam humanitatem cum omnibus bonis eius, sub Capite Christo, in unitate Spiritus Eius ».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 13: AAS 57 (1965) 17.
[832]
«Christi Ecclesia vere adest in omnibus legitimis fidelium congregationibus localibus, quae, Pastoribus suis adhaerentes, et ipsae in Novo Testamento Ecclesiae vocantur. [...] In eis praedicatione Evangelii Christi congregantur fideles et celebratur mysterium Coenae Domini [...]. In his communitatibus, licet saepe exiguis et pauperibus, vel in dispersione degentibus, praesens est Christus, cuius virtute consociatur una, sancta, catholica et apostolica Ecclesia».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 26: AAS 57 (1965) 31.
[833]
Nomine Ecclesiae particularis, quae in primis dioecesis est (vel eparchia), communitas quaedam intelligitur fidelium in communione fidei et sacramentorum cum eorum Episcopo in successione apostolica ordinato.Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Christus Dominus, 11: AAS 58 (1966) 677; CIC canones 368-369; CCEO canones 177, § 1. 178. 311, § 1. 312. Hae Ecclesiae particulares «ad imaginem Ecclesiae universalis» sunt formatae, «in quibus et ex quibus una et unica Ecclesia catholica exsistit».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS 57 (1965) 27.
[834]
Ecclesiae particulares plene sunt catholicae per communionem cum una ex ipsis: cum Ecclesia Romana, quae «caritati praesidens»Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Romanos, Inscr.: SC 10bis, p. 106 (Funk 1, 252). est. «Ad hanc enim Ecclesiam propter potentiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos qui sunt undique fideles».Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 3, 2: SC 211, 32 (PG 7, 849); cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Pastor aeternus, c. 2: DS 3057. «Ab initio enim quando ad nos Dei Verbum assumpta carne descendit, unicam firmam basim et fundamentum omnes ubique christianorum Ecclesiae, quae ibi [Romae] est, maximam nacti sunt habentque Ecclesiam: ut in quam, iuxta ipsam Salvatoris promissionem, portae inferi haudquaquam praevaluerint».Sanctus Maximus Confessor, Opuscula theologica et polemica: PG 91, 137-140.
[835]
«Caveamus autem, ne Ecclesiam universalem cogitemus quamdam esse summam vel, si dicere licet, foederatam consociationem [...] Ecclesiarum particularium [...]. Ecclesia ipsa, vocatione et missione universali, cum radices mittit in varias conditiones, ad civilem, socialem et humanum ordinem spectantes, in quavis orbis terrae parte exteriores facies ac lineamenta diversa induit».Paulus VI, Adh. ap. Evangelii nuntiandi, 62: AAS 68 (1976) 52. Dives disciplinarum ecclesiasticarum, liturgicorum rituum, patrimoniorum theologicorum et spiritualium Ecclesiis localibus propriorum «in unum conspirans varietas indivisae Ecclesiae catholicitatem luculentius demonstrat».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS 57 (1965) 29.
[836]
«Ad [...] catholicam populi Dei unitatem [...] omnes vocantur homines, ad eamque variis modis pertinent vel ordinantur sive fideles catholici, sive alii credentes in Christo, sive denique omnes universaliter homines, gratia Dei ad salutem vocati».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 13: AAS 57 (1965) 18.
[837]
«Illi plene Ecclesiae societati incorporantur, qui Spiritum Christi habentes, integram eius ordinationem omniaque media salutis in ea instituta accipiunt, et in eiusdem compage visibili cum Christo, eam per Summum Pontificem atque Episcopos regente, iunguntur, vinculis nempe Professionis fidei, sacramentorum et ecclesiastici regiminis ac communionis. Non salvatur tamen, licet Ecclesiae incorporetur, qui in caritate non perseverans, in Ecclesiae sinu "corpore" quidem, sed non "corde" remanet».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 14: AAS 57 (1965) 18-19.
[838]
«Cum illis qui, baptizati, christiano nomine decorantur, integram autem fidem non profitentur vel unitatem communionis sub Successore Petri non servant, Ecclesia semetipsam novit plures ob rationes coniunctam».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 15: AAS 57 (1965) 19. «Hi enim qui in Christum credunt et Baptismum rite receperunt, in quadam cum Ecclesia catholica communione, etsi non perfecta constituuntur».Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS 57 (1965) 93. Cum Ecclesiis orthodoxis haec communio tam profunda est «ut paululum ei desit ad plenitudinem assequendam quae permittat communem celebrationem Eucharistiae Domini».Paulus VI, Allocutio in Aede Sixtina, decem exactis annis a sublatis mutuis excommunicationibus inter Romanam et Constantinopolitanam Ecclesias (14 decembris 1975): AAS 68 (1976) 121; cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 13-18: AAS 57 (1965) 100-104.
[839]
«[...] qui Evangelium nondum acceperunt, ad populum Dei diversis rationibus ordinantur».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS 57 (1965) 20.
Relatio Ecclesiae cum populo Iudaico. Ecclesia, populus Dei in Novo Foedere, suum proprium scrutans mysterium, vinculum suum cum populo detegit Iudaico,Cf Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, 4: AAS 58 (1966) 742-743. ad quem «prius locutus est Dominus Deus noster».Feria VI in passione Domini, Celebratio passionis Domini, Oratio universalis VI: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 254. Aliter ac apud alias religiones non christianas, fides Iudaica revelationi Dei in Vetere Foedere est iam responsum. Huius populi Iudaici «adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones, [...] [eius] sunt patres, et [...] [ex eo] Christus secundum carnem» (Rom 9,4-5), «sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei» (Rom 11,29).
[840]
Ceterum, si futurum consideretur, populus Dei Veteris Foederis et novus populus Dei ad scopos tendunt analogos: exspectationem Adventus (vel reditus) Messiae. Sed, ex alia parte, est exspectatio reditus Messiae, mortui et resuscitati, tamquam Domini et Filii Dei agniti; ex alia vero parte, exspectatio Adventus, in fine temporum, Messiae, cuius lineamenta velata permanent, exspectatio quam tragoedia ignorantiae vel inscientiae comitatur Christi Iesu.
[841]
Relationes Ecclesiae cum musulmanis. «Propositum salutis et eos amplectitur, qui Creatorem agnoscunt, inter quos imprimis musulmanos, qui fidem Abrahae se tenere profitentes, nobiscum Deum adorant unicum, misericordem, homines die novissimo iudicaturum».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS 57 (1965) 20; cf Id., Decl. Nostra aetate, 3: AAS 58 (1966) 741-742.
[842]
Ecclesiae vinculum cum religionibus non christianis imprimis illud est originis et finis generi humano communium:
« Una enim communitas sunt omnes gentes, unam habent originem, cum Deus omne genus hominum inhabitare fecerit super universam faciem terrae, unum etiam habent finem ultimum, Deum, cuius providentia ac bonitatis testimonium et consilia salutis ad omnes se extendunt, donec uniantur electi in Civitate sancta ».Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, 1: AAS 58 (1966) 740.
[843]
Ecclesia in aliis religionibus «in umbris et imaginibus» inquisitionem agnoscit Dei ignoti, sed proximi, quia Ipse omnibus vitam, spiritum et omnia praebet et quia Ipse vult omnes homines salvos fieri. Sic Ecclesia quidquid bonum et verum in religionibus inveniri potest, tamquam praeparationem evangelicam considerat «et ab Illo datum qui illuminat omnem hominem, ut tandem vitam habeat».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS 57 (1965) 20; cf Id., Decl. Nostra aetate, 2: AAS 58 (1966) 740-741; Paulus VI, Adh. ap. Evangelii nuntiandi, 53: AAS 68 (1976) 41.
[844]
Homines tamen in suo religiose procedendi modo etiam limites manifestant et errores qui in eis imaginem deturpant Dei:
« At saepius homines, a Maligno decepti, evanuerunt in cogitationibus suis, et commutaverunt veritatem Dei in mendacium, servientes creaturae magis quam Creatori vel sine Deo viventes ac morientes in hoc mundo, extremae desperationi exponuntur ».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS 57 (1965) 20.
[845]
Pater, ut omnes filios Suos quos peccatum dispersit et avertit, iterum congregaret, totam humanitatem in Ecclesiam Filii Sui convocare voluit. Ecclesia est locus in quo humanitas suam unitatem suamque salutem recuperare debet. Ipsa est «mundus reconciliatus».Cf Sanctus Augustinus, Sermo 96, 7, 9: PL 38, 588. Ipsa haec navis est «quae pleno dominicae crucis velo Sancti Spiritus flatu in hoc bene navigat mundo»Sanctus Ambrosius, De virginitate 18, 119: Sancti Ambrosii Episcopi Mediolanensis opera, v. 142 (Milano-Roma 1989) p. 96 (PL 16, 297). secundum aliam imaginem Patribus Ecclesiae acceptam, ipsa ab Arca Noe figuratur quae sola salvat de diluvio.Cf iam 1 Pe 3,20-21.
[846]
Quomodo haec assertio saepe a Patribus Ecclesiae repetita est intelligenda? Modo positivo formulata, significat omnem salutem a Christo-Capite per Ecclesiam procedere quae corpus est Eius:
Sancta Synodus « docet [...], sacra Scriptura et Traditione innixa, Ecclesiam hanc peregrinantem necessariam esse ad salutem. Unus enim Christus est mediator ac via salutis, qui in corpore Suo, quod est Ecclesia, praesens nobis fit; Ipse autem necessitatem fidei et Baptismi expressis verbis inculcando, necessitatem Ecclesiae, in quam homines per Baptismum tamquam per ianuam intrant, simul confirmavit. Quare illi homines salvari non possent, qui Ecclesiam Catholicam a Deo per Iesum Christum ut necessariam esse conditam non ignorantes, tamen vel in eam intrare, vel in eadem perseverare noluerint ».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 14: AAS 57 (1965) 18.
[847]
Haec affirmatio ad illos non refertur qui sine culpa sua Christum Eiusque ignorant Ecclesiam:
« Qui enim Evangelium Christi Eiusque Ecclesiam sine culpa ignorantes, Deum tamen sincero corde quaerunt, Eiusque voluntatem per conscientiae dictamen agnitam operibus adimplere, sub gratiae influxu, conantur, aeternam salutem consequi possunt ».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS 57 (1965) 20; cf Sanctum Officium, Epistula ad Archiepiscopum Bostoniensem (8 augusti 1949): DS 3866-3872.
[848]
«Etsi ergo Deus viis Sibi notis homines Evangelium sine eorum culpa ignorantes ad fidem adducere possit, sine qua impossibile est Ipsi placere,Cf Heb 11,6. Ecclesiae tamen necessitas incumbit, simulque ius sacrum, evangelizandi»Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 7: AAS 58 (1966) 955. omnes homines.
[849]
Missionale mandatum. «Ad gentes divinitus missa ut sit "universale salutis sacramentum" Ecclesia ex intimis propriae catholicitatis exigentiis, mandato sui Fundatoris oboediens, Evangelium omnibus hominibus nuntiare contendit»:Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 1: AAS 58 (1966) 947. «Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi» (Mt 28,19-20).
[850]
Missionis origo et scopus. Mandatum Domini missionale fontem suum habet ultimum in amore aeterno Sanctissimae Trinitatis: «Ecclesia peregrinans natura sua missionaria est, cum ipsa ex missione Filii missioneque Spiritus Sancti originem ducat secundum propositum Dei Patris».Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 2: AAS 58 (1966) 948. Ultimus missionis scopus alius non est quam homines efficere participes communionis exsistentis inter Patrem et Filium in Ipsorum amoris Spiritu.Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 23: AAS 83 (1991) 269-270.
[851]
Missionis motivum. Ex Dei erga omnes homines amore hausit semper Ecclesia obligationem et vim sui impulsus missionalis: «Caritas enim Christi urget nos...» (2 Cor 5,14).Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 6: AAS 58 (1966) 842-843; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 11: AAS 83 (1991) 259-260. Revera, Deus «omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire» (1 Tim 2,4). Deus vult omnium salutem per veritatis agnitionem. Salus in veritate invenitur. Qui motioni Spiritus veritatis oboediunt, sunt iam in salutis via; sed Ecclesia, cui haec veritas concredita est, eorum optato debet occurrere ut eisdem eam afferat. Quia ipsa consilium salutis credit universale, missionaria esse debet.
[852]
Missionis viae. «Spiritus [...] Sanctus primas partes agens est totius missionis ecclesialis».Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 21: AAS 83 (1991) 268. Ipse Ecclesiam conducit in missionis viis. Eadem continuat et per historiam explicat missionem Ipsius Christi, qui evangelizare pauperibus missus est; «eadem via, instigante Spiritu Christi, Ecclesia procedere debet ac Ipse Christus processit, via nempe paupertatis, oboedientiae, servitii et Sui Ipsius immolationis usque ad mortem, ex qua per Resurrectionem Suam victor processit».Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 5: AAS 58 (1966) 952. Hoc modo, «semen est sanguis christianorum».Tertullianus, Apologeticum, 50, 13: CCL 1, 171 (PL 1, 603).
[853]
At Ecclesia in sua peregrinatione etiam experitur «quantum inter se distent nuntius a se prolatus et humana debilitas eorum quibus Evangelium concreditur».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 43: AAS 58 (1966) 1064. Populus Dei, nonnisi «paenitentiam et renovationem» prosequensConcilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57 (1965) 12; cf Ibid., 15: AAS 57 (1965) 20. et «per angustam viam crucis procedens»,Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 1: AAS 58 (1966) 947. Regnum Christi extendere valet.Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 12-20: AAS 83 (1991) 260-268. «Sicut autem Christus opus Redemptionis in paupertate et persecutione perfecit, ita Ecclesia ad eamdem viam ingrediendam vocatur, ut fructus salutis hominibus communicet».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57 (1965) 12.
[854]
Ecclesia, per suam ipsam missionem, «una cum tota humanitate incedit eamdemque cum mundo sortem terrenam experitur, ac tamquam fermentum et veluti anima societatis humanae in Christo renovandae et in familiam Dei transformandae exsistit».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 40: AAS 58 (1966) 1058. Missionalis igitur nisus patientiam exigit. Is per annuntiationem Evangelii incipit ad populos et ad coetus qui nondum in Christum credunt;Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 42-47: AAS 83 (1991) 289-295. prosequitur christianas stabiliens communitates quae signa sint praesentiae Dei in mundo,Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 15: AAS 58 (1966) 964. et locales fundans Ecclesias;Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 48-49: AAS 83 (1991) 295-297. processum aggreditur inculturationis ad Evangelium in populorum culturis incarnandum;Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 52-54: AAS 83 (1991) 299-302. non illi deerit ut etiam contrarium experiatur exitum. «Quod autem ad homines coetus et populos attinet, eos gradatim tantum tangit ac penetrat, et sic eos in catholicam plenitudinem assumit».Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 6: AAS 58 (1966) 953.
[855]
Ecclesiae missio nisum postulat in christianorum unitatem.Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 50: AAS 83 (1991) 297-298. Etenim «divisiones christianorum impedimento Ecclesiae sunt quominus ipsa ad effectum deducat plenitudinem catholicitatis sibi propriam in iis filiis, qui sibi quidem Baptismate appositi, sed a sua plena communione seiuncti sunt. Immo et pro ipsa Ecclesia difficilius fit plenitudinem catholicitatis sub omni respectu in ipsa vitae realitate exprimere».Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 4: AAS 57 (1965) 96.
[856]
Missionale opus dialogum observantia plenum implicat cum illis qui nondum Evangelium acceptant.Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 55: AAS 83 (1991) 302-304.Credentes pro se ipsis ex hoc dialogo profectum possunt obtinere, melius cognoscere discentes «quidquid [...] veritatis et gratiae iam apud gentes quasi secreta Dei praesentia inveniebatur».Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 9: AAS 58 (1966) 958.Ipsi Bonum Nuntium illis qui eum ignorant, annuntiant ut consolident, compleant et elevent veritatem et bonum quae Deus inter homines et populos diffudit, atque ut eos ab errore purificent et malo «ad gloriam Dei, confusionem Daemonis et beatitudinem hominis».Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 9: AAS 58 (1966) 958.