カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 84-95

[84]
Depositum fidei,69 quod in sacra Traditione et in sacra continetur Scriptura, per Apostolos toti commissum est Ecclesiae. «Cui inhaerens tota plebs sancta Pastoribus suis adunata in doctrina Apostolorum et communione, fractione panis et orationibus iugiter perseverat, ita ut in tradita fide tenenda, exercenda profitendaque singularis fiat Antistitum et fidelium conspiratio».70
[85]
«Munus autem authentice interpretandi Verbum Dei scriptum vel traditum soli vivo Ecclesiae Magisterio concreditum est, cuius auctoritas in nomine Iesu Christi exercetur»,71 nempe Episcopis in communione cum Petri Successore, Romano Episcopo.
[86]
«Quod quidem Magisterium non supra Verbum Dei est, sed eidem ministrat, docens nonnisi quod traditum est, quatenus illud, ex divino mandato et Spiritu Sancto assistente, pie audit, sancte custodit et fideliter exponit, ac ea omnia ex hoc uno fidei deposito haurit quae tamquam divinitus revelata credenda proponit».72
[87]
Fideles, memores verbi Christi ad Apostolos: «Qui vos audit, me audit» (Lc 10,16),73 doctrinas et normas dociliter accipiunt, quas illis eorum Pastores diversis formis praebent.
[88]
Ecclesiae Magisterium auctoritatem a Christo receptam plene adhibet, cum dogmata definit, id est, cum, modo populum christianum ad adhaesionem fidei irrevocabilem vinculante, veritates proponit in Revelatione divina contentas, vel etiam cum veritates cum his conexionem necessariam habentes modo proponit definitivo.
[89]
Inter nostram vitam spiritualem et dogmata vinculum habetur organicum. Dogmata lumina sunt nostrae fidei viam illustrantia eamque securam efficientia. E converso, si vita nostra recta est, nostra intelligentia nostrumque cor ad lumen dogmatum fidei accipiendum erunt aperta.74
[90]
Dogmatum mutua vincula eorumque cohaerentia in complexu Revelationis mysterii Christi possunt inveniri.75 Memorare oportet «exsistere ordinem seu "hierarchiam" veritatum doctrinae catholicae, cum diversus sit earum nexus cum fundamento fidei christianae».76
[91]
Christifideles omnes in veritate revelata intelligenda et transmittenda participant. Ipsi unctionem receperunt a Spiritu Sancto, qui eos docet77 eosque deducit «in omnem veritatem» (Io 16,13).
[92]
«Universitas fidelium [...] in credendo falli nequit, atque hanc suam peculiarem proprietatem mediante supernaturali sensu fidei totius populi manifestat, cum "ab Episcopis usque ad extremos laicos fideles" universalem suum consensum de rebus fidei et morum exhibet».78
[93]
«Illo enim sensu fidei, qui a Spiritu veritatis excitatur et sustentatur, populus Dei sub ductu sacri Magisterii [...] semel traditae sanctis fidei indefectibiliter adhaeret, recto iudicio in eam profundius penetrat eamque in vita plenius applicat».79
[94]
Per Spiritus Sancti assistentiam, intelligentia tam rerum quam verborum depositi fidei in Ecclesiae potest crescere vita:
— «ex contemplatione et studio credentium, qui ea conferunt in corde suo»;80 praesertim «theologica inquisitio [...] profundam veritatis revelatae cognitionem» prosequitur;81
— «ex intima spiritualium rerum quam [credentes] experiuntur intelligentia»;82 «divina eloquia cum legente crescunt»;83
— «ex praeconio eorum qui cum Episcopatus successione charisma veritatis certum acceperunt».84
[95]
«Patet igitur sacram Traditionem, sacram Scripturam et Ecclesiae Magisterium, iuxta sapientissimum Dei consilium, ita inter se connecti et consociari, ut unum sine aliis non consistat, omniaque simul, singula suo modo sub actione unius Spiritus Sancti, ad animarum salutem efficaciter conferant».85