カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 849-856

[849]
Missionale mandatum. «Ad gentes divinitus missa ut sit "universale salutis sacramentum" Ecclesia ex intimis propriae catholicitatis exigentiis, mandato sui Fundatoris oboediens, Evangelium omnibus hominibus nuntiare contendit»:345 «Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi» (Mt 28,19-20).
[850]
Missionis origo et scopus. Mandatum Domini missionale fontem suum habet ultimum in amore aeterno Sanctissimae Trinitatis: «Ecclesia peregrinans natura sua missionaria est, cum ipsa ex missione Filii missioneque Spiritus Sancti originem ducat secundum propositum Dei Patris».346 Ultimus missionis scopus alius non est quam homines efficere participes communionis exsistentis inter Patrem et Filium in Ipsorum amoris Spiritu.347
[851]
Missionis motivum. Ex Dei erga omnes homines amore hausit semper Ecclesia obligationem et vim sui impulsus missionalis: «Caritas enim Christi urget nos...» (2 Cor 5,14).348 Revera, Deus «omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire» (1 Tim 2,4). Deus vult omnium salutem per veritatis agnitionem. Salus in veritate invenitur. Qui motioni Spiritus veritatis oboediunt, sunt iam in salutis via; sed Ecclesia, cui haec veritas concredita est, eorum optato debet occurrere ut eisdem eam afferat. Quia ipsa consilium salutis credit universale, missionaria esse debet.
[852]
Missionis viae. «Spiritus [...] Sanctus primas partes agens est totius missionis ecclesialis».349 Ipse Ecclesiam conducit in missionis viis. Eadem continuat et per historiam explicat missionem Ipsius Christi, qui evangelizare pauperibus missus est; «eadem via, instigante Spiritu Christi, Ecclesia procedere debet ac Ipse Christus processit, via nempe paupertatis, oboedientiae, servitii et Sui Ipsius immolationis usque ad mortem, ex qua per Resurrectionem Suam victor processit».350 Hoc modo, «semen est sanguis christianorum».351
[853]
At Ecclesia in sua peregrinatione etiam experitur «quantum inter se distent nuntius a se prolatus et humana debilitas eorum quibus Evangelium concreditur».352 Populus Dei, nonnisi «paenitentiam et renovationem» prosequens353 et «per angustam viam crucis procedens»,354 Regnum Christi extendere valet.355 «Sicut autem Christus opus Redemptionis in paupertate et persecutione perfecit, ita Ecclesia ad eamdem viam ingrediendam vocatur, ut fructus salutis hominibus communicet».356
[854]
Ecclesia, per suam ipsam missionem, «una cum tota humanitate incedit eamdemque cum mundo sortem terrenam experitur, ac tamquam fermentum et veluti anima societatis humanae in Christo renovandae et in familiam Dei transformandae exsistit».357 Missionalis igitur nisus patientiam exigit. Is per annuntiationem Evangelii incipit ad populos et ad coetus qui nondum in Christum credunt;358 prosequitur christianas stabiliens communitates quae signa sint praesentiae Dei in mundo,359 et locales fundans Ecclesias;360 processum aggreditur inculturationis ad Evangelium in populorum culturis incarnandum;361 non illi deerit ut etiam contrarium experiatur exitum. «Quod autem ad homines coetus et populos attinet, eos gradatim tantum tangit ac penetrat, et sic eos in catholicam plenitudinem assumit».362
[855]
Ecclesiae missio nisum postulat in christianorum unitatem.363 Etenim «divisiones christianorum impedimento Ecclesiae sunt quominus ipsa ad effectum deducat plenitudinem catholicitatis sibi propriam in iis filiis, qui sibi quidem Baptismate appositi, sed a sua plena communione seiuncti sunt. Immo et pro ipsa Ecclesia difficilius fit plenitudinem catholicitatis sub omni respectu in ipsa vitae realitate exprimere».364
[856]
Missionale opus dialogum observantia plenum implicat cum illis qui nondum Evangelium acceptant.365Credentes pro se ipsis ex hoc dialogo profectum possunt obtinere, melius cognoscere discentes «quidquid [...] veritatis et gratiae iam apud gentes quasi secreta Dei praesentia inveniebatur».366Ipsi Bonum Nuntium illis qui eum ignorant, annuntiant ut consolident, compleant et elevent veritatem et bonum quae Deus inter homines et populos diffudit, atque ut eos ab errore purificent et malo «ad gloriam Dei, confusionem Daemonis et beatitudinem hominis».367