カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 863-865

[863]
Tota Ecclesia est apostolica quatenus, per successores Petri et Apostolorum, in fidei et vitae communione cum origine permanet sua. Tota Ecclesia est apostolica quatenus in mundum «mittitur» universum; omnia Ecclesiae membra, licet modis diversis, hanc participant missionem. «Vocatio enim christiana, natura sua, vocatio quoque est ad apostolatum». «Apostolatus» appellatur «omnis navitas corporis mystici» ad «Regnum Christi ubique terrarum» dilatandum.381
[864]
«Cum Christus missus a Patre totius apostolatus Ecclesiae fons et origo sit, patet fecunditatem apostolatus» tam ministrorum ordinatorum quam laicorum «pendere ex ipsorum cum Christo vitali unione».382 Apostolatus, secundum vocationes, temporis postulationes, diversa Spiritus Sancti dona, formas maxime diversas sumit. Sed caritas, hausta praesertim ex Eucharistia, semper «veluti anima est totius apostolatus».383
[865]
Ecclesia est una, sancta, catholica et apostolica in sua profunda et ultima identitate, quia in ea iam exsistit et in fine temporum adimplebitur «Regnum caelorum», «Regnum Dei»,384 quod in Persona Christi advenit et in corde eorum qui Ei sunt incorporati, modo crescit arcano usque ad suam plenam eschatologicam manifestationem. Tunc omnes homines ab Eo redempti, in Eo effecti «sancti et immaculati in conspectu Dei in caritate»,385 congregabuntur tamquam unicus populus Dei, «Sponsa Agni»,386 «Civitas sancta descendens de caelo a Deo, habens claritatem Dei»;387 «et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et super ipsis duodecim nomina duodecim Apostolorum Agni» (Apc 21,14).