[863]
教会全体は、ペトロと使徒たちの後継者を通して信仰と生活とがその起源とつながっているという意味で、使徒的です。また、教会全体が全世界に「遣わされている」という意味で、使徒的です。教会のすべての成員は、それぞれが異なった方法でこの使命に参加します。「キリスト者としての召し出しは、そのまま使徒職への召し出しでもあります」。「キリストの王国を全地に」広める目的に向けられた「神秘体の活動はすべて」「使徒職」 『信徒使徒職に関する教令』,第2項。と呼ばれます。
Tota Ecclesia est apostolica quatenus, per successores Petri et Apostolorum, in fidei et vitae communione cum origine permanet sua. Tota Ecclesia est apostolica quatenus in mundum «mittitur» universum; omnia Ecclesiae membra, licet modis diversis, hanc participant missionem. «Vocatio enim christiana, natura sua, vocatio quoque est ad apostolatum». «Apostolatus» appellatur «omnis navitas corporis mystici» ad «Regnum Christi ubique terrarum» dilatandum.Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 2: AAS 58 (1966) 838.
[864]
「父から遣わされたキリストは教会の全使徒職の源泉であるから」、司祭や信徒の「使徒職の実りがキリストとの生きた一致にかかっていることは明白です」『信徒使徒職に関する教令』,第4項。ヨハネ15・5参照。。召命、時代の要請、聖霊の多様なたまものに応じて、使徒的活動はきわめて多様な形を取ります。しかしどんなときも、とくにエウカリスチア(聖体)からいただく愛が、「全使徒職の魂ともいうべき」『信徒使徒職に関する教令』,第3項。ものとなるのです。
«Cum Christus missus a Patre totius apostolatus Ecclesiae fons et origo sit, patet fecunditatem apostolatus» tam ministrorum ordinatorum quam laicorum «pendere ex ipsorum cum Christo vitali unione».Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 4: AAS 58 (1966) 840; cf Io 15,5. Apostolatus, secundum vocationes, temporis postulationes, diversa Spiritus Sancti dona, formas maxime diversas sumit. Sed caritas, hausta praesertim ex Eucharistia, semper «veluti anima est totius apostolatus».Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 3: AAS 58 (1966) 839.
[865]
教会はその根源とそもそもの成り立ちから、一、聖、普遍、使徒継承です。なぜなら、教会においてこそ、「天の国」、「神の支配」黙示録19・6参照。がすでに存在し、また、世の終わりに完成されるからです。それはキリストにおいて到来し、キリストに合体された人々の心の中で神秘的に成長し、世の終わりについに完全に現れるものです。そのとき、キリストにあがなわれ、キリストの中で「愛において神のみ前で聖なる者、汚れのない者」エフェソ1・4参照。とされたすべての人間は一つに集められ、神のただ一つの民、「小羊の花嫁」黙示録21・9参照。、「天から、神のもとからくだり、神の栄光に輝く都」黙示録21・10-11参照。となります。そして「都の城壁には十二の土台があって、それには小羊の十二使徒の十二の名が刻みつけて」(黙示録21∙14)あります。
Ecclesia est una, sancta, catholica et apostolica in sua profunda et ultima identitate, quia in ea iam exsistit et in fine temporum adimplebitur «Regnum caelorum», «Regnum Dei»,Cf Apc 19,6. quod in Persona Christi advenit et in corde eorum qui Ei sunt incorporati, modo crescit arcano usque ad suam plenam eschatologicam manifestationem. Tunc omnes homines ab Eo redempti, in Eo effecti «sancti et immaculati in conspectu Dei in caritate»,Cf Eph 1,4. congregabuntur tamquam unicus populus Dei, «Sponsa Agni»,Cf Apc 21,9. «Civitas sancta descendens de caelo a Deo, habens claritatem Dei»;Cf Apc 21,10-11. «et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et super ipsis duodecim nomina duodecim Apostolorum Agni» (Apc 21,14).