カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 880-887

[880]
Christus, Duodecim condens, «ad modum collegii seu coetus stabilis instituit, cui ex iisdem electum Petrum praefecit».403 «Sicut statuente Domino, sanctus Petrus et ceteri Apostoli unum Collegium apostolicum constituunt, pari ratione Romanus Pontifex, Successor Petri et Episcopi, successores Apostolorum, inter se coniunguntur».404
[881]
Dominus e solo Simone, cui nomen dedit Petri, petram fecit Ecclesiae Suae. Ei claves eius dedit;405 eum pastorem totius gregis instituit.406 «Illud autem ligandi ac solvendi munus, quod Petro datum est, collegio quoque Apostolorum, suo capiti coniuncto, tributum esse constat».407 Hoc Petri et aliorum Apostolorum pastorale munus ad Ecclesiae pertinet fundamenta. Id ab Episcopis continuatur sub Romani Pontificis primatu.
[882]
Summus Pontifex, Romanus Episcopus et Successor sancti Petri, «est unitatis, tum Episcoporum tum fidelium multitudinis, perpetuum ac visibile principium et fundamentum».408 «Romanus enim Pontifex habet in Ecclesiam, vi muneris sui, Vicarii scilicet Christi et totius Ecclesiae Pastoris, plenam, supremam et universalem potestatem, quam semper libere exercere valet».409
[883]
« Collegium autem seu corpus Episcoporum auctoritatem non habet, nisi simul cum Pontifice Romano, [...] ut capite eius intellegatur». Hoc collegium, qua tale, «subiectum quoque supremae ac plenae potestatis in universam Ecclesiam exsistit, quae quidem potestas nonnisi consentiente Romano Pontifice exerceri potest».410
[884]
«Potestatem in universam Ecclesiam Collegium Episcoporum sollemni modo exercet in Concilio Oecumenico».411 «Concilium Oecumenicum nunquam datur, quod a Successore Petri non sit ut tale confirmatum vel saltem receptum».412
[885]
«Collegium hoc quatenus ex multis compositum, varietatem etuniversalitatem populi Dei, quatenus vero sub uno capite collectum unitatem gregis Christi exprimit».413
[886]
«Episcopi autem singuli visibile principium et fundamentum sunt unitatis in suis Ecclesiis particularibus».414 Qua tales «regimen suum pastorale super portionem populi Dei sibi commissam [...] exercent»,415 cum presbyterorum et diaconorum assistentia. Sed, qua collegii episcopalis membra, singuli eorum pro omnibus Ecclesiis participant sollicitudinem,416 quam exercent imprimis «bene regendo propriam Ecclesiam ut portionem Ecclesiae universalis», sic conferentes «ad bonum totius mystici corporis, quod est etiam corpus Ecclesiarum».417 Haec sollicitudo praesertim ad pauperes extendetur,418 ad eos qui persecutionem propter fidem patiuntur, necnon ad missionarios qui in tota operantur terra.
[887]
Ecclesiae particulares proximae et cultura praeditae homogenea provincias efformant ecclesiasticas vel ampliores circumscriptiones patriarchatus appellati vel regiones.419 Harum circumscriptionum Episcopi in Synodis possunt congregari vel in provincialibus Conciliis. «Simili ratione Coetus Episcopales hodie multiplicem atque fecundam opem conferre possunt, ut collegialis affectus ad concretam applicationem perducatur».420