カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 894-896

[894]
«Episcopi Ecclesias particulares sibi commissas ut vicarii et legati Christi regunt, consiliis, suasionibus, exemplis, verum etiam auctoritate et sacra potestate»,Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 27: AAS 57 (1965) 32. quam tamen debent ad aedificandum exercere in servitii spiritu, qui ille est Magistri eorum.Cf Lc 22,26-27.
[895]
«Haec potestas qua, nomine Christi, personaliter funguntur, est propria, ordinaria et immediata, licet a suprema Ecclesiae auctoritate exercitium eiusdem ultimatim regatur».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 27: AAS 57 (1965) 32. Sed Episcopi considerandi non sunt tamquam vicarii Romani Pontificis, cuius ordinaria et immediata super omnem Ecclesiam auctoritas illam eorum non abrogat, sed e contra confirmat et defendit. Haec exerceri debet in communione cum tota Ecclesia sub Romani Pontificis ductu.
[896]
Bonus Pastor exemplar erit et «forma» muneris pastoralis Episcopi. Debilitatum suarum conscius, Episcopus «condolere potest iis qui ignorant et errant. Subditos, quos ut veros filios suos fovet [...], audire ne renuat. [...] Fideles autem Episcopo adhaerere debent sicut Ecclesia Iesu Christo, et sicut Iesus Christus Patri»:Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 27: AAS 57 (1965) 33.
« Omnes Episcopo obtemperate, ut Iesus Christus Patri, et presbyterio ut Apostolis; diaconos autem revereamini ut Dei mandatum. Separatim ab Episcopo nemo quidquam faciat eorum, quae ad Ecclesiam spectant ».Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Smyrnaeos 8, 1: SC 10bis, 138 (Funk 1,282).