カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 897-913

[897]
«Nomine laicorum hic intelleguntur omnes christifideles praeter membra ordinis sacri et status religiosi in Ecclesia sanciti, christifideles scilicet qui, utpote Baptismate Christo concorporati, in populum Dei constituti, de munere Christi sacerdotali, prophetico et regali suo modo participes facti, pro parte sua missionem totius populi christiani in Ecclesia et in mundo exercent».437
[898]
«Laicorum est, ex vocatione propria, res temporales gerendo et secundum Deum ordinando, Regnum Dei quaerere. [...] Ad illos ergo peculiari modo spectat res temporales omnes, quibus arcte coniunguntur, ita illuminare et ordinare, ut secundum Christum iugiter fiant et crescant et sint in laudem Creatoris et Redemptoris».438
[899]
Laicorum christianorum incepta peculiariter sunt necessaria cum agitur de detegendis et inveniendis mediis ut ea quae doctrina et vita christianae exigunt, realitates sociales, politicas, oeconomicas imbuant. Haec incepta elementum sunt normale vitae Ecclesiae:
« Christifideles, et magis concrete laici, in prima vitae Ecclesiae inveniuntur acie; per illos Ecclesia societatis humanae vitale est principium. Propterea illi, et quidem praecipue, semper clarius conscii esse debent se non solum ad Ecclesiam pertinere, sed Ecclesiam esse, id est, christifidelium in terris communitatem sub communis capitis ductu, nempe Romani Pontificis, et Episcoporum in communione cum ipso. Illi sunt Ecclesia ».439
[900]
Laici, quia ipsis, sicut omnibus christifidelibus, a Deo virtute Baptismi et Confirmationis apostolatus est commendatus, officio tenentur et iure gaudent, sive individualiter sive in consociationibus congregati, laborandi ut nuntius divinus salutis ab omnibus hominibus et in terra universa cognoscatur et accipiatur; haec obligatio est adhuc urgentior cum homines nonnisi per eos Evangelium audire possunt et Christum cognoscere. Eorum actio in communitatibus ecclesialibus ita est necessaria ut, sine illa, apostolatus Pastorum plerumque non possit suum plenum effectum obtinere.440
[901]
«Laici, utpote Christo dicati et Spiritu Sancto uncti, mirabiliter vocantur et instruuntur, ut uberiores semper fructus Spiritus in ipsis producantur. Omnia enim eorum opera, preces et incepta apostolica, conversatio coniugalis et familiaris, labor quotidianus, animi corporisque relaxatio, si in Spiritu peragantur, immo molestiae vitae si patienter sustineantur, fiunt spirituales hostiae, acceptabiles Deo per Iesum Christum,441 quae in Eucharistiae celebratione, cum dominici corporis oblatione, Patri piissime offeruntur. Sic et laici, qua adoratores ubique sancte agentes, ipsum mundum Deo consecrant».442
[902]
Modo peculiari, parentes munus participant sanctificationis «vitam coniugalem spiritu christiano ducendo et educationem christianam filiorum procurando».443
[903]
Laici, si qualitates habeant requisitas, possunt modo stabili ad ministeria admitti lectoris et acolythi.444 «Ubi Ecclesiae necessitas id suadeat, deficientibus ministris, possunt etiam laici, etsi non sint lectores vel acolythi, quaedam eorundem officia supplere, videlicet ministerium verbi exercere, precibus liturgicis praeesse, Baptismum conferre atque sacram Communionem distribuere, iuxta iuris praescripta».445
[904]
«Christus [...] Suum munus propheticum adimplet, non solum per Hierarchiam, [...] sed etiam per laicos, quos ideo et testes constituit et sensu fidei et gratia verbi instruit»:446
« Instructio [...] conversiva ad fidem [...] potest competere cuilibet praedicatori, vel etiam cuilibet fideli ».447
[905]
Laici suam missionem propheticam etiam per evangelizationem adimplent, «nuntium Christi scilicet et testimonio vitae et verbo prolatum». Apud laicos «haec evangelizatio [...] notam quamdam specificam et peculiarem efficacitatem acquirit ex hoc, quod in communibus condicionibus vitae completur»:448
« Apostolatus tamen huiusmodi non in solo vitae testimonio consistit; verus apostolatus quaerit occasiones Christum verbis annuntiandi sive non credentibus [...], sive fidelibus ».449
[906]
Illi ex christifidelibus laicis qui harum rerum capaces sint et ad eas efformentur, suum etiam possunt praebere concursum ad catecheticam formationem,450 ad scientiarum sacrarum institutionem,451 ad communicationis socialis media.452
[907]
«Pro scientia, competentia et praestantia quibus pollent, ipsis ius est, immo et aliquando officium, ut sententiam suam de his quae ad bonum Ecclesiae pertinent sacris Pastoribus manifestent eamque, salva fidei morumque integritate ac reverentia erga Pastores, attentisque communi utilitate et personarum dignitate, ceteris christifidelibus notam faciant».453
[908]
Christus, per Suam oboedientiam usque ad mortem,454 Suis discipulis communicavit donum libertatis regiae ut «sui abnegatione vitaque sancta regnum peccati in seipsis devincant».455
« Quicumque proprium corpus subegerit nec eius passionibus turbari animam suam rector sui congrua vivacitate permiserit, is bene regia quadam potestate se cohibens rex dicitur, quod regere se noverit et arbiter sui iuris sit, non captivus trahatur in culpam ».456
[909]
«Laici praeterea, collatis quoque viribus, instituta ac condiciones mundi, si qua mores ad peccatum incitant, ita sanent, ut haec omnia ad iustitiae normas conformentur et virtutum exercitio potius faveant quam obsint. Ita agendo culturam operaque humana valore morali imbuent».457
[910]
«Laici [...] possunt animadvertere se vocatos esse vel vocari ad consociandam operam cum Pastoribus in famulatu communitatis ecclesialis, in eius auctum et vitae ubertatem, dum ministeria valde distincta exercent, pro gratia atque charismatibus, quae Dominus iis dilargiri voluerit».458
[911]
In Ecclesia, in exercitio potestatis regiminis, «christifideles laici ad normam iuris cooperari possunt».459 Sic cum eorum praesentia in Conciliis particularibus,460 Synodis dioecesanis,461 Consiliis pastoralibus;462 in exercitio muneris pastoralis cuiusdam paroeciae;463 collaboratione in Consiliis de rebus oeconomicis;464 participatione in tribunalibus ecclesiasticis,465 etc.
[912]
Christifideles debent «sedulo distinguere inter iura et officia quae eis incumbunt, quatenus Ecclesiae aggregantur, et ea quae eis competunt, ut sunt humanae societatis membra. Utraque inter se harmonice consociare satagent, memores se, in quavis re temporali, christiana conscientia duci debere, cum nulla humana activitas, ne in rebus temporalibus quidem, Dei imperio substrahi possit».466
[913]
«Sic omnis laicus, ex ipsis donis sibi collatis, testis simul et vivum instrumentum missionis ipsius Ecclesiae exsistit "secundum mensuram donationis Christi" (Eph 4,7)».467