カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 901-903

[901]
«Laici, utpote Christo dicati et Spiritu Sancto uncti, mirabiliter vocantur et instruuntur, ut uberiores semper fructus Spiritus in ipsis producantur. Omnia enim eorum opera, preces et incepta apostolica, conversatio coniugalis et familiaris, labor quotidianus, animi corporisque relaxatio, si in Spiritu peragantur, immo molestiae vitae si patienter sustineantur, fiunt spirituales hostiae, acceptabiles Deo per Iesum Christum,Cf 1 Pe 2,5. quae in Eucharistiae celebratione, cum dominici corporis oblatione, Patri piissime offeruntur. Sic et laici, qua adoratores ubique sancte agentes, ipsum mundum Deo consecrant».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 34: AAS 57 (1965) 40; cf Ibid., 10: AAS 57 (1965) 14-15.
[902]
Modo peculiari, parentes munus participant sanctificationis «vitam coniugalem spiritu christiano ducendo et educationem christianam filiorum procurando».CIC canon 835, § 4.
[903]
Laici, si qualitates habeant requisitas, possunt modo stabili ad ministeria admitti lectoris et acolythi.Cf CIC canon 230, § 1. «Ubi Ecclesiae necessitas id suadeat, deficientibus ministris, possunt etiam laici, etsi non sint lectores vel acolythi, quaedam eorundem officia supplere, videlicet ministerium verbi exercere, precibus liturgicis praeesse, Baptismum conferre atque sacram Communionem distribuere, iuxta iuris praescripta».CIC canon 230, § 3.