カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 904-907

[904]
«Christus [...] Suum munus propheticum adimplet, non solum per Hierarchiam, [...] sed etiam per laicos, quos ideo et testes constituit et sensu fidei et gratia verbi instruit»:Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 35: AAS 57 (1965) 40.
« Instructio [...] conversiva ad fidem [...] potest competere cuilibet praedicatori, vel etiam cuilibet fideli ».Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 71, a. 4, ad 3: Ed. Leon. 12, 124.
[905]
Laici suam missionem propheticam etiam per evangelizationem adimplent, «nuntium Christi scilicet et testimonio vitae et verbo prolatum». Apud laicos «haec evangelizatio [...] notam quamdam specificam et peculiarem efficacitatem acquirit ex hoc, quod in communibus condicionibus vitae completur»:Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 35: AAS 57 (1965) 40.
« Apostolatus tamen huiusmodi non in solo vitae testimonio consistit; verus apostolatus quaerit occasiones Christum verbis annuntiandi sive non credentibus [...], sive fidelibus ».Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 6: AAS 58 (1966) 843; cf Id., Decr. Ad gentes, 15: AAS 58 (1966) 965.
[906]
Illi ex christifidelibus laicis qui harum rerum capaces sint et ad eas efformentur, suum etiam possunt praebere concursum ad catecheticam formationem,Cf CIC canones 774. 776. 780. ad scientiarum sacrarum institutionem,Cf CIC canon 229. ad communicationis socialis media.Cf CIC canon 822, § 3.
[907]
«Pro scientia, competentia et praestantia quibus pollent, ipsis ius est, immo et aliquando officium, ut sententiam suam de his quae ad bonum Ecclesiae pertinent sacris Pastoribus manifestent eamque, salva fidei morumque integritate ac reverentia erga Pastores, attentisque communi utilitate et personarum dignitate, ceteris christifidelibus notam faciant».CIC canon 212, § 3.