[908]
死に至るまでの従順によって
453、キリストは弟子たちに王的自由のたまものを与えられました。それは、彼らも「自己放棄と聖なる生活をもって、自分の中にある罪の支配に打ちかつ」
454ためでした。
「自分のからだと魂を支配し、情欲に屈しない者は自我を治める者であり、その人を王と呼ぶことができます。なぜなら、自分自身を治めることができるからです。その人は自由で、自立心が強く、罪の奴隷となることがありません」455。
Christus, per Suam oboedientiam usque ad mortem,
454 Suis discipulis communicavit donum libertatis regiae ut «sui abnegatione vitaque sancta regnum peccati in seipsis devincant».
455 « Quicumque proprium corpus subegerit nec eius passionibus turbari animam suam rector sui congrua vivacitate permiserit, is bene regia quadam potestate se cohibens rex dicitur, quod regere se noverit et arbiter sui iuris sit, non captivus trahatur in culpam ».456
[909]
「そのうえ信徒は世の中に人を罪に押しやるような制度や生活条件があればこれを改善して、これらのすべてが正義の法則に基づくものとなり、また諸徳の実践の妨げよりもむしろ助けとなるように努力しなければなりません。こうすることによって、彼らは文化と人間の諸活動に道徳的価値を付与することができます」456。
«Laici praeterea, collatis quoque viribus, instituta ac condiciones mundi, si qua mores ad peccatum incitant, ita sanent, ut haec omnia ad iustitiae normas conformentur et virtutum exercitio potius faveant quam obsint. Ita agendo culturam operaque humana valore morali imbuent».457
[910]
「〔信徒は〕司牧者の協力者として教会共同体のために奉仕するよう召されています。神が与えられた恩恵とカリスマに応じて、さまざまな役務が共同体の成長と活動のためにできます」457。
«Laici [...] possunt animadvertere se vocatos esse vel vocari ad consociandam operam cum Pastoribus in famulatu communitatis ecclesialis, in eius auctum et vitae ubertatem, dum ministeria valde distincta exercent, pro gratia atque charismatibus, quae Dominus iis dilargiri voluerit».458
[911]
教会での統治の権限の行使に、「信徒は、法の規定に従って……協力することができます」458。たとえば、部分教会会議459、教区代表者会議460、司牧評議会461に参加し、小教区の司牧任務に携わり462、経済問題評議会に協力し463、教会裁判所の構成員となることができます464。
In Ecclesia, in exercitio potestatis regiminis, «christifideles laici ad normam iuris cooperari possunt».459 Sic cum eorum praesentia in Conciliis particularibus,460 Synodis dioecesanis,461 Consiliis pastoralibus;462 in exercitio muneris pastoralis cuiusdam paroeciae;463 collaboratione in Consiliis de rebus oeconomicis;464 participatione in tribunalibus ecclesiasticis,465 etc.
[912]
信者は、「教会に属する者としての自分たちに付与されている権利・義務と、人間社会の構成員として有する権利・義務とを、注意深く区別することを学ばなければなりません。この両者の間に調和を保つように努めなければならないのであって、人間のいかなる行為も、たとえそれが現世的なことがらに関するものであっても、神の支配から除外することはできないのですから、現世的ないかなることがらにおいてもキリスト教的良心に従わなければならないことを記憶すべきです」465。
Christifideles debent «sedulo distinguere inter iura et officia quae eis incumbunt, quatenus Ecclesiae aggregantur, et ea quae eis competunt, ut sunt humanae societatis membra. Utraque inter se harmonice consociare satagent, memores se, in quavis re temporali, christiana conscientia duci debere, cum nulla humana activitas, ne in rebus temporalibus quidem, Dei imperio substrahi possit».466
[913]
「このように信徒は皆、自分に与えられたたまもの自身によって、『キリストのたまもののはかりに従って』(エフェソ4∙7)教会自身の宣教の証人であると同時に生きた道具でもあります」466。
«Sic omnis laicus, ex ipsis donis sibi collatis, testis simul et vivum instrumentum missionis ipsius Ecclesiae exsistit "secundum mensuram donationis Christi" (Eph 4,7)».467