カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 908-913

[908]
Christus, per Suam oboedientiam usque ad mortem,Cf Phil 2,8-9. Suis discipulis communicavit donum libertatis regiae ut «sui abnegatione vitaque sancta regnum peccati in seipsis devincant».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 36: AAS 57 (1965) 41.
« Quicumque proprium corpus subegerit nec eius passionibus turbari animam suam rector sui congrua vivacitate permiserit, is bene regia quadam potestate se cohibens rex dicitur, quod regere se noverit et arbiter sui iuris sit, non captivus trahatur in culpam ».Sanctus Ambrosius, Expositio psalmi CXVIII, 14, 30: CSEL 62, 318 (PL 15, 1476).
[909]
«Laici praeterea, collatis quoque viribus, instituta ac condiciones mundi, si qua mores ad peccatum incitant, ita sanent, ut haec omnia ad iustitiae normas conformentur et virtutum exercitio potius faveant quam obsint. Ita agendo culturam operaque humana valore morali imbuent».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 36: AAS 57 (1965) 42.
[910]
«Laici [...] possunt animadvertere se vocatos esse vel vocari ad consociandam operam cum Pastoribus in famulatu communitatis ecclesialis, in eius auctum et vitae ubertatem, dum ministeria valde distincta exercent, pro gratia atque charismatibus, quae Dominus iis dilargiri voluerit».Paulus VI, Adh. ap. Evangelii nuntiandi, 73: AAS 68 (1976) 61.
[911]
In Ecclesia, in exercitio potestatis regiminis, «christifideles laici ad normam iuris cooperari possunt».CIC canon 129, § 2. Sic cum eorum praesentia in Conciliis particularibus,Cf CIC canon 443, § 4. Synodis dioecesanis,Cf CIC canon 463, § 1-2. Consiliis pastoralibus;Cf CIC canones 511-512. 536. in exercitio muneris pastoralis cuiusdam paroeciae;Cf CIC canon 517, § 2. collaboratione in Consiliis de rebus oeconomicis;Cf CIC canones 492, § 1. 537. participatione in tribunalibus ecclesiasticis,Cf CIC canon 1421, § 2. etc.
[912]
Christifideles debent «sedulo distinguere inter iura et officia quae eis incumbunt, quatenus Ecclesiae aggregantur, et ea quae eis competunt, ut sunt humanae societatis membra. Utraque inter se harmonice consociare satagent, memores se, in quavis re temporali, christiana conscientia duci debere, cum nulla humana activitas, ne in rebus temporalibus quidem, Dei imperio substrahi possit».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 36: AAS 57 (1965) 42.
[913]
«Sic omnis laicus, ex ipsis donis sibi collatis, testis simul et vivum instrumentum missionis ipsius Ecclesiae exsistit "secundum mensuram donationis Christi" (Eph 4,7)».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 33: AAS 57 (1965) 39.