[917]
「神がまかれた種から芽生えた木が主の畑において驚くべき多様な枝を生い茂らせるように、隠世生活や共同生活のさまざまな様式と種々の修道会が発展し、それらは会員の進歩とキリストのからだ全体の益のために寄与しています」471。
«Quasi in arbore ex germine divinitus dato mirabiliter et multipliciter in agro Domini ramificata, variae formae vitae solitariae vel communis, variaeque Familiae [...] [creverunt], quae tum ad profectum sodalium, tum ad bonum totius corporis Christi opes augent».472
[918]
「教会の初期から、福音的勧告を実行することによって、いっそう自由にキリストに従い、より厳密にキリストに倣おうと志し、めいめい自分に適した方法で神に奉献した生活を送った男女がありました。これらの人のうちの多くの者は、聖霊の勧めを受けて、あるいは独居生活を営み、あるいは修道家族を作りました。教会はその権威によって、このような生活様式を快く受け入れ、認可しました」472。
«Inde ab exordiis quidem Ecclesiae fuerunt viri et mulieres, qui per praxim consiliorum evangelicorum Christum maiore cum libertate sequi pressiusque imitari intenderunt et suo quisque modo vitam Deo dicatam duxerunt, e quibus multi, Spiritu Sancto afflante, vel vitam solitariam degerunt vel Familias religiosas suscitaverunt, quas Ecclesia sua auctoritate libenter suscepit et adprobavit».473
[919]
司教はつねに、聖霊によって教会に託された奉献生活の新しいたまものを識別するよう努める必要があります。ただし、奉献生活の新しい形態を承認することは使徒座に留保されています473。
Episcopi nova dona vitae consecratae a Spiritu Sancto Ecclesiae Eius concredita semper discernere satagent; novarum vitae consecratae formarum approbatio Sedi Apostolicae reservatur.474