[920]
隠修者は、三つの福音的勧告を公に誓立するとは限りませんが、「この世からのいっそう厳しい離脱、孤独の沈黙、絶え間ない祈りおよび償いを通じて、自己の生涯を神の賛美と世の救いのためにささげる」「新教会法典」第603条第1項。のです。
Eremitae, quin publice tria consilia evangelica semper profiteantur, «arctiore a mundo secessu, solitudinis silentio, assidua prece et paenitentia, suam in laudem Dei et mundi salutem vitam devovent».CIC canon 603, § 1.
[921]
隠修者は、キリストとの個人的な親密な交わりという教会の神秘の内的な面を人々に示します。人々の目には触れない隠修者の生活は、自分の生涯をささげたかたについての声なき説教です。なぜなら、そのかたが当人にとってはすべてだからです。荒れ野で、霊的戦いの中で十字架につけられたキリストの栄光を見いだすことこそ、彼らの特別な召命なのです。
Ipsi singulis hanc interiorem mysterii Ecclesiae ostendunt rationem, quae intimitas est personalis cum Christo. Eremitae vita, oculis hominum abscondita, silentiosa est praedicatio Eius, cui ipse vitam suam donavit, quia Is pro ipso est omnia. Ibi vocatio habetur peculiaris ad inveniendam in deserto, in ipso spirituali proelio, Crucifixi gloriam.