カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 931-933

[931]
Deo summe dilecto traditus, ille quem iam Baptismus Ei dicaverat, sic intimius servitio divino invenitur consecratus et bono Ecclesiae deditus. Per statum consecrationis ad Deum, Ecclesia manifestat Christum atque ostendit quomodo Spiritus Sanctus modo admirabili in ipsa agat. Ii qui consilia evangelica profitentur, habent imprimis, ut missionem, suam consecrationem in vitam ducere. «Cum vi ipsius consecrationis sese servitio Ecclesiae dedicent, obligatione tenentur ad operam, ratione suo Instituto propria, speciali modo in actione missionali navandam».CIC canon 783; cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 69: AAS 83 (1991) 317-318.
[932]
In Ecclesia quae est veluti sacramentum, id est signum et instrumentum vitae Dei, vita religiosa tamquam signum mysterii Redemptionis apparet peculiare. «Pressius» Christum sequi et imitari, «clarius» Eius manifestare exinanitionem, est «profundius» praesens, in corde Christi, esse coaetaneis suis. Illi qui in hac «arctiore» sunt via, suos fratres exemplo stimulant suo et «praeclarum et eximium testimonium reddunt, mundum transfigurari Deoque offerri non posse sine spiritu beatitudinum».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 31: AAS 57 (1965) 37.
[933]
Sive hoc testimonium publicum sit, sicut in statu religioso, sive magis privatum vel etiam secretum, Christi Adventus pro omnibus consecratis origo et eorum vitae permanet directio:
« Cum enim populus Dei hic manentem civitatem non habeat, [...] [hic status] tum bona caelestia iam in hoc saeculo praesentia omnibus credentibus manifestat, tum vitam novam et aeternam Redemptione Christi acquisitam testificat, tum resurrectionem futuram et gloriam Regni caelestis praenuntiat ».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 44: AAS 57 (1965) 50-51.