カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 934-945

[934]
«Ex divina institutione, inter christifideles sunt in Ecclesia ministri sacri, qui in iure et clerici vocantur; ceteri autem et laici nuncupantur». Denique ex utraque hac parte habentur christifideles qui, per consiliorum evangelicorum professionem, sunt Deo consecrati et sic missioni prosunt Ecclesiae.Cf CIC canon 207, § 1-2.
[935]
Christus ad fidem annuntiandam et Regnum Suum stabiliendum Suos mittit Apostolos eorumque successores. Eos Suae missionis facit participes. Ii potestatem agendi in Eius persona ab Ipso accipiunt.
[936]
Dominus ex Petro fundamentum Ecclesiae Suae fecit visibile. Ei claves dedit eius. Episcopus Ecclesiae Romanae, Successor Petri, «Collegii Episcoporum est caput, Vicarius Christi atque universae Ecclesiae his in terris Pastor».CIC canon 331.
[937]
Romanus Pontifex «suprema, plena, immediata et universali in curam animarum, ex divina institutione, gaudet potestate».Concilium Vaticanum II, Decr. Christus Dominus, 2: AAS 58 (1966) 673.
[938]
Episcopi, a Spiritu Sancto constituti, Apostolis succedunt. «Singuli visibile principium et fundamentum sunt unitatis in suis Ecclesiis particularibus».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS 57 (1965) 27.
[939]
Episcopi, a presbyteris, suis collaboratoribus, et a diaconis adiuti, munus habent fidem authentice docendi, cultum divinum, praecipue Eucharistiam, celebrandi, et Ecclesias suas, tamquam veri Pastores, regendi. Eorum muneri etiam omnium Ecclesiarum pertinet sollicitudo cum et sub Romano Pontifice.
[940]
«Cum vero laicorum statui hoc sit proprium ut in medio mundi negotiorumque saecularium vitam agant, ipsi a Deo vocantur ut, spiritu christiano ferventes, fermenti instar in mundo apostolatum suum exerceant».Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 2: AAS 58 (1966) 839.
[941]
Laici sacerdotium Christi participant: Ei semper magis uniti, gratiam Baptismi et Confirmationis in omnibus vitae personalis, familiaris, socialis et ecclesialis rationibus explicant, et sic vocationem ad sanctitatem omnibus baptizatis directam deducunt in rem.
[942]
Laici, propter suam missionem propheticam, «etiam ad hoc vocantur ut in omnibus, in media quidem humana consortione, Christi sint testes».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 43: AAS 58 (1966) 1063.
[943]
Laici, propter suam missionem regiam, per suam abnegationem et per sanctitatem vitae suae possunt peccato imperium eius in se ipsis evellere et in mundo.Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 36: AAS 57 (1965) 41.
[944]
Vita Deo consecrata per professionem publicam consiliorum evangelicorum distinguitur paupertatis, castitatis et oboedientiae in statu vitae stabilis ab Ecclesia agnito.
[945]
Deo summe dilecto traditus, ille quem iam Baptismus ad Eum destinaverat, in vitae consecratae statu, intimius servitio divino dicatus invenitur et totius Ecclesiae bono deditus.