カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 949-953

[949]
In communitate primitiva Ierusalem, discipuli «erant [...] perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus» (Act 2,42).
Communio in fide. Fides fidelium est fides Ecclesiae ab Apostolis accepta, thesaurus vitae qui communicatus ditescit.
[950]
Sacramentorum communio. «Omnium enim sacramentorum fructus ad universos fideles pertinet; quibus sacramentis, veluti sacris vinculis, Christo connectuntur et copulantur, et maxime omnium baptismo, quo tamquam ianua in Ecclesiam ingrediuntur. Hac autem sanctorum communione sacramentorum communionem intelligi debere, Patres in Symbolo significant [...]. Hoc nomen [communionis] omnibus sacramentis convenit, cum Deo nos coniungant [...]; magis tamen proprium est Eucharistiae, quae hanc efficit communionem».509
[951]
Charismatum communio: in Ecclesiae communione, Spiritus Sanctus «inter omnis ordinis fideles distribuit gratias quoque speciales» ad Ecclesiae aedificationem.510 «Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem» (1 Cor 12,7).
[952]
«Erant illis omnia communia» (Act 4,32): «Nihil tandem a vere christiano homine possidetur, quod sibi cum ceteris omnibus commune esse non existimare debeat; quare ad sublevandam indigentium miseriam prompti ac parati esse debent».511 Christianus est administrator bonorum Domini.512
[953]
Communio caritatis: in sanctorum communione «nemo [...] nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur» (Rom 14,7). «Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte» (1 Cor 12,26-27). Caritas «non quaerit, quae sua sunt» (1 Cor 13,5).513 Nostrorum actuum minimus in caritate factus ad omnium profectum repercutitur, in hac mutua necessitudine cum omnibus hominibus, vivis et mortuis, quae in sanctorum communione fundatur. Omne peccatum huic nocet communioni.