カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 964-970

[964]
Munus Mariae erga Ecclesiam ab eius unione cum Christo est inseparabile, ex ea directe derivatur. «Haec autem Mariae cum Filio in opere salutari coniunctio a tempore virginalis conceptionis Christi ad Eius usque Mortem manifestatur».528 In hora passionis Eius illa est peculiariter manifesta:
« Beata Virgo in peregrinatione fidei processit, suamque unionem cum Filio fideliter sustinuit usque ad crucem, ubi non sine divino consilio stetit, vehementer cum Unigenito suo condoluit et sacrificio Eius se materno animo sociavit, victimae de se genitae immolationi amanter consentiens; ac demum ab Eodem Christo Iesu in cruce moriente uti mater discipulo, hisce verbis data est: "Mulier, ecce filius tuus" » (cf Io 19,26-27).529
[965]
Maria, post Ascensionem Filii sui, «primitiis Ecclesiae precibus suis adstitit».530 Cum Apostolis et quibusdam adunatam mulieribus, «videmus [...] Mariam quoque precibus suis implorantem donum Spiritus, qui in Annuntiatione ipsam iam obumbraverat».531
[966]
«Denique Immaculata Virgo, ab omni originalis culpae labe praeservata immunis, expleto terrestris vitae cursu, corpore et anima ad caelestem gloriam assumpta est, ac tamquam universorum Regina a Domino exaltata, ut plenius conformaretur Filio suo, Domino dominantium ac peccati mortisque victori».532 Sanctae Virginis Assumptio est singularis participatio Resurrectionis Filii sui et anticipatio resurrectionis ceterorum christianorum:
«In generatione tua virginitatem servasti, in dormitione tua mundum non dereliquisti, o Dei genetrix: fontem Vitae es adepta, tu, quae Deum concepisti viventem et quae, per preces tuas, nostras animas liberabis a morte».533
[967]
Virgo Maria, propter suam plenam adhaesionem voluntati Patris, operi Filii sui redemptivo et omni Spiritus Sancti motioni, est pro Ecclesia exemplar fidei et caritatis. Hac de causa, ipsa est «supereminens prorsusque singulare membrum Ecclesiae»,534 et etiam «exemplarem effectionem», «typum», Ecclesiae constituit.535
[968]
Sed eius munus erga Ecclesiam et omnem humanitatem ulterius extenditur. Ipsa «operi Salvatoris singulari prorsus modo cooperata est, oboedientia, fide, spe et flagrante caritate, ad vitam animarum supernaturalem restaurandam. Quam ob causam Mater nobis in ordine gratiae exsistit».536
[969]
«Haec autem in gratiae Oeconomia maternitas Mariae indesinenter perdurat, inde a consensu quem in Annuntiatione fideliter praebuit, quemque sub cruce incunctanter sustinuit, usque ad perpetuam omnium electorum consummationem. In coelis enim assumpta salutiferum hoc munus non deposuit, sed multiplici intercessione sua pergit in aeternae salutis donis nobis conciliandis. [...] Propterea beata Virgo in Ecclesia titulis Advocatae, Auxiliatricis, Adiutricis, Mediatricis invocatur».537
[970]
«Mariae autem maternum munus erga homines [...] Christi unicam mediationem nullo modo obscurat nec minuit, sed virtutem eius ostendit. Omnis enim salutaris beatae Virginis influxus [...] ex superabundantia meritorum Christi profluit, Eius mediationi innititur, ab illa omnino dependet, ex eademque totam virtutem haurit».538 «Nulla enim creatura cum Verbo incarnato ac Redemptore connumerari unquam potest; sed sicut sacerdotium Christi variis modis tum a ministris tum a fideli populo participatur, et sicut una bonitas Dei in creaturis modis diversis realiter diffunditur, ita etiam unica mediatio Redemptoris non excludit, sed suscitat variam apud creaturas participatam ex unico fonte cooperationem».539