カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 964-970

[964]
Munus Mariae erga Ecclesiam ab eius unione cum Christo est inseparabile, ex ea directe derivatur. «Haec autem Mariae cum Filio in opere salutari coniunctio a tempore virginalis conceptionis Christi ad Eius usque Mortem manifestatur».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 57: AAS 57 (1965) 61. In hora passionis Eius illa est peculiariter manifesta:
« Beata Virgo in peregrinatione fidei processit, suamque unionem cum Filio fideliter sustinuit usque ad crucem, ubi non sine divino consilio stetit, vehementer cum Unigenito suo condoluit et sacrificio Eius se materno animo sociavit, victimae de se genitae immolationi amanter consentiens; ac demum ab Eodem Christo Iesu in cruce moriente uti mater discipulo, hisce verbis data est: "Mulier, ecce filius tuus" » (cf Io 19,26-27).Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 58: AAS 57 (1965) 61-62.
[965]
Maria, post Ascensionem Filii sui, «primitiis Ecclesiae precibus suis adstitit».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 69: AAS 57 (1965) 66. Cum Apostolis et quibusdam adunatam mulieribus, «videmus [...] Mariam quoque precibus suis implorantem donum Spiritus, qui in Annuntiatione ipsam iam obumbraverat».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 59: AAS 57 (1965) 62.
[966]
«Denique Immaculata Virgo, ab omni originalis culpae labe praeservata immunis, expleto terrestris vitae cursu, corpore et anima ad caelestem gloriam assumpta est, ac tamquam universorum Regina a Domino exaltata, ut plenius conformaretur Filio suo, Domino dominantium ac peccati mortisque victori».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 59: AAS 57 (1965) 62; cf Pius XII, Const. ap. Munificentissimus Deus (1 novembris 1950): DS 3903. Sanctae Virginis Assumptio est singularis participatio Resurrectionis Filii sui et anticipatio resurrectionis ceterorum christianorum:
«In generatione tua virginitatem servasti, in dormitione tua mundum non dereliquisti, o Dei genetrix: fontem Vitae es adepta, tu, quae Deum concepisti viventem et quae, per preces tuas, nostras animas liberabis a morte».Troparium in die dormitionis beatae Mariae Virginis: Horológion tò mega (Romae 1876) p. 215.
[967]
Virgo Maria, propter suam plenam adhaesionem voluntati Patris, operi Filii sui redemptivo et omni Spiritus Sancti motioni, est pro Ecclesia exemplar fidei et caritatis. Hac de causa, ipsa est «supereminens prorsusque singulare membrum Ecclesiae»,Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 53: AAS57 (1965) 59. et etiam «exemplarem effectionem», «typum», Ecclesiae constituit.Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 63: AAS 57 (1965) 64.
[968]
Sed eius munus erga Ecclesiam et omnem humanitatem ulterius extenditur. Ipsa «operi Salvatoris singulari prorsus modo cooperata est, oboedientia, fide, spe et flagrante caritate, ad vitam animarum supernaturalem restaurandam. Quam ob causam Mater nobis in ordine gratiae exsistit».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 61: AAS 57 (1965) 63.
[969]
«Haec autem in gratiae Oeconomia maternitas Mariae indesinenter perdurat, inde a consensu quem in Annuntiatione fideliter praebuit, quemque sub cruce incunctanter sustinuit, usque ad perpetuam omnium electorum consummationem. In coelis enim assumpta salutiferum hoc munus non deposuit, sed multiplici intercessione sua pergit in aeternae salutis donis nobis conciliandis. [...] Propterea beata Virgo in Ecclesia titulis Advocatae, Auxiliatricis, Adiutricis, Mediatricis invocatur».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 62: AAS 57 (1965) 63.
[970]
«Mariae autem maternum munus erga homines [...] Christi unicam mediationem nullo modo obscurat nec minuit, sed virtutem eius ostendit. Omnis enim salutaris beatae Virginis influxus [...] ex superabundantia meritorum Christi profluit, Eius mediationi innititur, ab illa omnino dependet, ex eademque totam virtutem haurit».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 60: AAS 57 (1965) 62. «Nulla enim creatura cum Verbo incarnato ac Redemptore connumerari unquam potest; sed sicut sacerdotium Christi variis modis tum a ministris tum a fideli populo participatur, et sicut una bonitas Dei in creaturis modis diversis realiter diffunditur, ita etiam unica mediatio Redemptoris non excludit, sed suscitat variam apud creaturas participatam ex unico fonte cooperationem».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 62: AAS 57 (1965) 63.