カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 967-970

[967]
Virgo Maria, propter suam plenam adhaesionem voluntati Patris, operi Filii sui redemptivo et omni Spiritus Sancti motioni, est pro Ecclesia exemplar fidei et caritatis. Hac de causa, ipsa est «supereminens prorsusque singulare membrum Ecclesiae»,Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 53: AAS57 (1965) 59. et etiam «exemplarem effectionem», «typum», Ecclesiae constituit.Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 63: AAS 57 (1965) 64.
[968]
Sed eius munus erga Ecclesiam et omnem humanitatem ulterius extenditur. Ipsa «operi Salvatoris singulari prorsus modo cooperata est, oboedientia, fide, spe et flagrante caritate, ad vitam animarum supernaturalem restaurandam. Quam ob causam Mater nobis in ordine gratiae exsistit».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 61: AAS 57 (1965) 63.
[969]
«Haec autem in gratiae Oeconomia maternitas Mariae indesinenter perdurat, inde a consensu quem in Annuntiatione fideliter praebuit, quemque sub cruce incunctanter sustinuit, usque ad perpetuam omnium electorum consummationem. In coelis enim assumpta salutiferum hoc munus non deposuit, sed multiplici intercessione sua pergit in aeternae salutis donis nobis conciliandis. [...] Propterea beata Virgo in Ecclesia titulis Advocatae, Auxiliatricis, Adiutricis, Mediatricis invocatur».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 62: AAS 57 (1965) 63.
[970]
«Mariae autem maternum munus erga homines [...] Christi unicam mediationem nullo modo obscurat nec minuit, sed virtutem eius ostendit. Omnis enim salutaris beatae Virginis influxus [...] ex superabundantia meritorum Christi profluit, Eius mediationi innititur, ab illa omnino dependet, ex eademque totam virtutem haurit».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 60: AAS 57 (1965) 62. «Nulla enim creatura cum Verbo incarnato ac Redemptore connumerari unquam potest; sed sicut sacerdotium Christi variis modis tum a ministris tum a fideli populo participatur, et sicut una bonitas Dei in creaturis modis diversis realiter diffunditur, ita etiam unica mediatio Redemptoris non excludit, sed suscitat variam apud creaturas participatam ex unico fonte cooperationem».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 62: AAS 57 (1965) 63.