これまで、教会とその起源、その使命ならびに将来について眺めてきましたが、やはり最後は、マリアに目を向けて、彼女の中に教会の神秘、「信仰の旅路」にある教会の姿、旅路の果てにある祖国での教会の姿を観想しながら締めくくるべきでしょう。この旅路の終わりに、教会が「至聖にして不可分の三位一体の栄光となるよう」、「すべての聖人たちの交わりのうちで」
『教会憲章』,第69項。待っているのは、まさに、教会が主キリストの御母として、また自分たちの母としてあがめているかたなのです。
「イエスの母は天上において、肉体と霊魂ともどもすでに栄光を受けているものとして、来世において完成されるべき教会の像であり始まりであるように、地上においては、主の日が来るまで、旅する神の民にとって確実な希望と慰めのしるしとして輝いています」『教会憲章』,第68項。。
Postquam de Ecclesia, de eius origine, de missione eius atque de eius destinatione sumus locuti, melius concludere non possumus quam erga Mariam vertens intuitum ut in illa contemplemur quid Ecclesia in suo mysterio, in sua sit «peregrinatione fidei», et quid ipsa in patria futura sit, in sui itineris fine, ubi eam, «ad gloriam Sanctissimae et individuae Trinitatis», «in omnium sanctorum communione»,
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 69: AAS 57 (1965) 66-67. illa exspectat quam Ecclesia tamquam Matrem Domini sui suamque propriam Matrem veneratur.
« Interim autem Mater Iesu, quemadmodum in caelis corpore et anima iam glorificata, imago et initium est Ecclesiae in futuro saeculo consummandae, ita his in terris, quoadusque advenerit dies Domini, tamquam signum certae spei et solatii peregrinanti populo Dei praelucet ».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 68: AAS 57 (1965) 66.