[973]
マリアはお告げに際して、「おことばどおり、この身になりますように」と答えて受肉の神秘に同意することによって、御子が果たされるはずのすべてのわざにすでに協力しています。マリアは、御子が救い主、神秘体の頭であるすべてのところで、母の役割を果たしています。
Maria, verbum «Fiat» in Annuntiatione pronuntians atque sic mysterio Incarnationis suum donans consensum, iam toti cooperatur operi quod eius Filius adimplere debet. Ipsa est Mater ubicumque Ille Salvator est atque corporis mystici Caput.
[974]
聖マリアは、地上の生涯を終えると、肉体と霊魂ともども天の栄光に引き上げられました。そこで御子の復活の栄光にあずかり、神秘体の全肢体の復活を先取りしています。
Beatissima Virgo Maria, peracto suae vitae terrestris cursu, corpore et anima in gloriam caelestem assumpta est, ubi ipsa iam Resurrectionis Filii sui participat gloriam, omnium membrorum corporis Eius anticipans resurrectionem.
[975]
「わたしたちは、聖なる神の母、新しいエバ、教会の母がキリストの民に対して天上で母の役割を続けておられると信じます」パウルス6世『神の民のクレド』,第15項(loc. cit., 439)。。
« Credimus sanctissimam Dei Genetricem, novam Hevam, Matrem Ecclesiae, caelitus nunc materno pergere circa Christi membra munere fungi».Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 15: AAS 60 (1968) 439.