カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 992-1004

[992]
Resurrectio mortuorum progressive a Deo est populo Eius revelata. Spes in corporalem mortuorum resurrectionem praevaluit tamquam intrinseca consequentia fidei in Deum totius hominis, animae et corporis, Creatorem. Caeli et terrae Creator est etiam Ille qui Foedus Suum cum Abraham et eius progenie fideliter servat. In hoc duplici prospectu fides resurrectionis incipiet exprimi. Martyres Maccabaei in suis profitentur probationibus:
« Rex mundi defunctos nos pro Suis legibus in aeternam vitae resurrectionem suscitabit » (2 Mac 7,9). « Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo iterum ab Ipso resuscitandos » (2 Mac 7,14).Cf 2 Mac 7,29; Dn 12,1-13.
[993]
PharisaeiCf Act 23,6. et plures Domini coaetaneiCf Io 11,24. resurrectionem exspectabant. Iesus illam firmiter docet. Sadducaeis qui eam negant, respondet: «Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei?» (Mc 12,24). Resurrectionis fides nititur fidei in Deum qui «non est Deus mortuorum sed vivorum» (Mc 12,27).
[994]
Immo vero: Iesus fidem resurrectionis cum Sua propria coniungit Persona: «Ego sum Resurrectio et Vita» (Io 11,25). Ipse Iesus novissimo die resuscitabit illos qui in Eum crediderintCf Io 5,24-25; 6,40. et qui Eius maducaverint corpus Eiusque biberint sanguinem.Cf Io 6,54. Iam nunc signum praebet et pignus quibusdam mortuis vitam reddens,Cf Mc 5,21-43; Lc 7,11-17; Io 11. Suam sic propriam annuntians Resurrectionem quae tamen alius erit ordinis. De hoc eventu unico loquitur tamquam de signo Ionae,Cf Mt 12,39. tamquam de signo Templi:Cf Io 2,19-22. Ipse Resurrectionem Suam die tertia post Suam interfectionem annuntiat esse eventuram.Cf Mc 10,34.
[995]
Christi esse testem est «testem Resurrectionis Eius» (Act 1,22)Cf Act 4,33. esse, manducavisse et bibisse «cum Illo postquam resurrexit a mortuis» (Act 10,41). Spes christiana resurrectionis est prorsus signata occursibus cum Christo resuscitato. Resurgemus sicut Ipse, cum Ipso, per Ipsum.
[996]
Inde ab initio, fides christiana resurrectionis incomprehensionibus occurrit et oppositionibus.Cf Act 17,32; 1 Cor 15,12-13. «In nulla ergo re tam vehementer, tam pertinaciter, tam obnixe et contentiose contradicitur fidei christianae, sicut de carnis resurrectione».Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 88, 2, 5: CCL 39, 1237 (PL 37, 1134). Valde communiter accipitur vitam personae humanae, post mortem, modo prosequi spirituali. Sed quomodo crederetur hoc corpus tam manifeste mortale ad vitam posse resurgere aeternam?
[997]
Quid est «resurgere»? In morte, animae et corporis separatione, corpus hominis in corruptionem decidit, dum eius anima in Dei occursum procedit, manens tamen in exspectatione corpori suo glorificato sese coniungendi. Deus, omnipotentia Sua, definitive vitam incorruptibilem nostris reddet corporibus, ea, resurrectionis Iesu virtute, nostris animabus coniungens.
[998]
Quis resurget? Omnes homines qui mortui sunt: «Procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii» (Io 5,29).Cf Dn 12,2.
[999]
Quomodo? Christus cum proprio Suo corpore surrexit: «Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum!» (Lc 24,39); sed Ipse ad vitam non rediit terrestrem. Pari modo, in Eo «omnes cum suis propriis resurgent corporibus, quae nunc gestant»,Concilium Lateranense IV, Cap. 1, De fide catholica: DS 801. sed hoc corpus transfigurabitur in corpus gloriae,Cf Phil 3,21. in «corpus spiritale» (1 Cor 15,44):
« Sed dicet aliquis: "Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore veniunt?" Insipiens! Tu, quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur; et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum [...]. Seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione; [...] mortui suscitabuntur incorrupti [...]. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale induere immortalitatem » (1 Cor 15,35-37.42.52-53).
[1000]
Hic «modus quo resurrectio fiet», nostram imaginationem nostrumque superat intellectum; ipse solum in fide est accessibilis. Sed nostra in Eucharistia participatio iam nobis praelibationem praebet transfigurationis nostri corporis per Christum:
« Quemadmodum enim qui est a terra panis, percipiens invocationem Dei, iam non communis panis est, sed Eucharistia ex duabus rebus constans, terrena et caelesti: sic et corpora nostra percipientia Eucharistiam iam non sunt corruptibilia, spem resurrectionis habentia ».Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4,18, 5: SC 100, 610-612 (PG 7, 1028-1029).
[1001]
Quando? Modo definitivo, «in novissimo die» (Io 6,39-40. 44.54; 11,24); «in fine mundi».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 54. Resurrectio etenim mortuorum intime cum Parusia Christi connectitur:
« Quoniam Ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi » (1 Thess 4,16).
[1002]
Si verum est Christum nos «in novissimo die» esse resuscitaturum, etiam est verum nos iam quodammodo cum Christo esse resuscitatos. Revera, vita christiana, propter Spiritum Sanctum, est, iam in terris, participatio in morte et resurrectione Christi:
« Consepulti Ei in Baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit Illum a mortuis [...]. Igitur si conresurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens » (Col 2,12; 3,1).
[1003]
Credentes, Christo per Baptismum coniuncti, realiter vitam caelestem Christi resuscitati iam participant,Cf Phil 3,20. sed haec vita permanet «abscondita [...] cum Christo in Deo» (Col 3,3). Ipse nos «et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu» (Eph 2,6). Corpore Christi in Eucharistia nutriti, iam ad Eius corpus pertinemus. Cum in novissimo resurgemus die, «tunc et» nos apparebimus «cum Ipso in gloria» (Col 3,4).
[1004]
In huius diei exspectatione, corpus et anima credentis iam dignitatem participant essendi «in Christo»; unde exigentia observantiae erga proprium corpus, sed etiam erga corpus alius, praesertim cum patitur:
« Corpus autem [...] Domino, et Dominus corpori; Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem Suam. Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? [...] Non estis vestri. [...] Glorificate ergo Deum in corpore vestro » (1 Cor 6,13-15.19-20).