カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 992-996

[992]
Resurrectio mortuorum progressive a Deo est populo Eius revelata. Spes in corporalem mortuorum resurrectionem praevaluit tamquam intrinseca consequentia fidei in Deum totius hominis, animae et corporis, Creatorem. Caeli et terrae Creator est etiam Ille qui Foedus Suum cum Abraham et eius progenie fideliter servat. In hoc duplici prospectu fides resurrectionis incipiet exprimi. Martyres Maccabaei in suis profitentur probationibus:
« Rex mundi defunctos nos pro Suis legibus in aeternam vitae resurrectionem suscitabit » (2 Mac 7,9). « Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo iterum ab Ipso resuscitandos » (2 Mac 7,14).563
[993]
Pharisaei564 et plures Domini coaetanei565 resurrectionem exspectabant. Iesus illam firmiter docet. Sadducaeis qui eam negant, respondet: «Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei?» (Mc 12,24). Resurrectionis fides nititur fidei in Deum qui «non est Deus mortuorum sed vivorum» (Mc 12,27).
[994]
Immo vero: Iesus fidem resurrectionis cum Sua propria coniungit Persona: «Ego sum Resurrectio et Vita» (Io 11,25). Ipse Iesus novissimo die resuscitabit illos qui in Eum crediderint566 et qui Eius maducaverint corpus Eiusque biberint sanguinem.567 Iam nunc signum praebet et pignus quibusdam mortuis vitam reddens,568 Suam sic propriam annuntians Resurrectionem quae tamen alius erit ordinis. De hoc eventu unico loquitur tamquam de signo Ionae,569 tamquam de signo Templi:570 Ipse Resurrectionem Suam die tertia post Suam interfectionem annuntiat esse eventuram.571
[995]
Christi esse testem est «testem Resurrectionis Eius» (Act 1,22)572 esse, manducavisse et bibisse «cum Illo postquam resurrexit a mortuis» (Act 10,41). Spes christiana resurrectionis est prorsus signata occursibus cum Christo resuscitato. Resurgemus sicut Ipse, cum Ipso, per Ipsum.
[996]
Inde ab initio, fides christiana resurrectionis incomprehensionibus occurrit et oppositionibus.573 «In nulla ergo re tam vehementer, tam pertinaciter, tam obnixe et contentiose contradicitur fidei christianae, sicut de carnis resurrectione».574 Valde communiter accipitur vitam personae humanae, post mortem, modo prosequi spirituali. Sed quomodo crederetur hoc corpus tam manifeste mortale ad vitam posse resurgere aeternam?